FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   >>  
aque et Musarum hinc petis et Veneris: 10 sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Malli, neu me odisse putes hospitis officium, accipe, quis merser fortunae fluctibus ipse, ne amplius a misero dona beata petas. tempore quo primum uestis mihi tradita pura est, 15 iucundum cum aetas florida uer ageret, multa satis lusi: non est dea nescia nostri, quae dulcem curis miscet amaritiem: sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors abstulit. o misero frater adempte mihi, 20 tu mea tu moriens fregisti commoda, frater, tecum una tota est nostra sepulta domus, omnia tecum una perierunt gaudia nostra, quae tuus in uita dulcis alebat amor. cuius ego interitu tota de mente fugaui 25 haec studia atque omnis delicias animi. quare, quod scribis Veronae turpe Catullo esse, quod hic quisquis de meliore nota frigida deserto tepefacsit membra cubili, id, Malli, non est turpe, magis miserum est. 30 ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit, haec tibi non tribuo munera, cum nequeo. nam, quod scriptorum non magna est copia apud me, hoc fit, quod Romae uiuimus: illa domus, illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas: 35 huc una ex multis capsula me sequitur. quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna id facere aut animo non satis ingenuo, quod tibi non utriusque petenti copia posta est: ultro ego deferrem, copia siqua foret. 40 * Non possum reticere, deae, qua me Allius in re iuuerit aut quantis iuuerit officiis, ne fugiens saeclis obliuiscentibus aetas illius hoc caeca nocte tegat studium: sed dicam uobis, uos porro dicite multis 45 milibus et facite haec carta loquatur anus. . . . . . . . . notescatque magis mortuus atque magis, nec tenuem texens sublimis aranea telam in deserto Alli nomine opus faciat. 50 nam, mihi quam dederit duplex Amathusia curam, scitis, et in quo me corruerit genere, cum tantum arderem quantum Trinacria rupes lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis, maesta neque assiduo tabescere pupula fletu 55 cessaret tristique imbre madere genae. qualis in aerei perlucens uertice montis riuus muscoso prosilit e lapide, qui cum de prona praeceps est ualle uolutus, per medium densi transit iter populi,
PREV.   NEXT  
|<   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   >>  



Top keywords:

deserto

 
nostra
 
frater
 

studium

 
iuuerit
 
multis
 
misero
 

milibus

 

ingenuo

 

dicite


utriusque
 
facite
 

facere

 
loquatur
 
notescatque
 

maligna

 
statuas
 

petenti

 

quantis

 

officiis


fugiens

 

mortuus

 

possum

 

reticere

 

saeclis

 

Allius

 

deferrem

 
obliuiscentibus
 
illius
 

qualis


perlucens

 

uertice

 
montis
 

madere

 

pupula

 

cessaret

 

tristique

 

muscoso

 

prosilit

 
medium

transit

 

populi

 

uolutus

 

lapide

 
praeceps
 

tabescere

 

assiduo

 

faciat

 

dederit

 

Amathusia