|
rluciduli deliciis lapidis.
laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur 5
ualle sub alarum trux habitare caper.
hunc metuunt omnes: neque mirum: nam mala ualde est
bestia, nec quicum bella puella cubet.
quare aut crudelem nasorum interfice pestem,
aut admirari desine cur fugiunt. 10
LXX
Nulli se dicit mulier mea nubere malle
quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.
dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti,
in uento et rapida scribere oportet aqua.
LXXI
Si quoi, Virro, bono sacer introsum obstitit hircus,
aut si quam merito tarda podagra secat,
aemulus iste tuus, qui uestrum exercet amorem,
mirifice est a te nactus utrumque malum.
nam quotiens futuit, totiens ulciscitur ambos: 5
illam affligit odore, ipse perit podagra.
LXXII
Dicebas quondam solum te nosse Catullum,
Lesbia, nec prae me uelle tenere Iouem.
dilexi tum te non tantum ut uulgus amicam,
sed pater ut natos diligit et generos.
nunc te cognoui: quare etsi impensius uror, 5
multo mei tamen es uilior et leuior.
qui potis est? inquis. Quod amantem iniuria talis
cogit amare magis, sed bene uelle minus.
LXXIII
Desine de quoquam quisquam bene uelle mereri,
aut aliquem fieri posse putare pium.
omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne
prodest, immo etiam taedet obestque magis;
ut mihi, quem nemo grauius nec acerbius urget, 5
quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.
LXXIV
Gellius audierat patruum obiurgare solere,
siquis delicias diceret aut faceret.
hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam
uxorem et patruum reddidit Harpocratem.
quod uoluit fecit: nam, quamuis irrumet ipsum 5
nunc patruum, uerbum non faciet patruus.
LXXV
Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa,
atque ita se officio perdidit ipsa suo,
ut iam nec bene uelle queat tibi, si optima fias,
nec desistere amare, omnia si facias.
LXXVI
Siqua recordanti benefacta priora uoluptas
est homini, cum se cogitat esse pium,
nec sanctam uiolasse fidem, nec foedere in ullo
diuum ad fallendos numine abusum homines,
multa parata manent in longa aetate, Catulle, 5
ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
aut facere, haec a te dictaque factaque
|