FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28  
29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   >>   >|  
quae nec pernumerare curiosi possint nec mala fascinare lingua. VIII Miser Catulle, desinas ineptire, et quod uides perisse perditum ducas. fulsere quondam candidi tibi soles, cum uentitabas quo puella ducebat amata nobis quantum amabitur nulla. 5 ibi illa multa tum iocosa fiebant, quae tu uolebas nec puella nolebat. fulsere uere candidi tibi soles. nunc iam illa non uolt: tu quoque inpotens noli, nec quae fugit sectare, nec miser uiue, 10 sed obstinata mente perfer, obdura. uale, puella. iam Catullus obdurat, nec te requiret nec rogabit inuitam. at te dolebis, cum rogaberis nulla. scelesta [+]ne te[+]. quae tibi manet uita! 15 quis nunc te adibit? cui uideberis bella? quem nunc amabis? cuius esse diceris? quem basiabis? cui labella mordebis? at tu, Catulle, destinatus obdura. IX Verani, omnibus e meis amicis antistans mihi milibus trecentis, uenistine domum ad tuos Penates fratresque unanimos anumque matrem? uenisti. o mihi nuntii beati! 5 uisam te incolumem audiamque Hiberum narrantem loca, facta, nationes, ut mos est tuus, applicansque collum iucundum os oculosque suauiabor. o quantum est hominum beatiorum, 10 quid me laetius est beatiusue? X Varus me meus ad suos amores uisum duxerat e foro otiosum, scortillum, ut mihi tum repente uisum est, non sane illepidum neque inuenustum. huc ut uenimus, incidere nobis 5 sermones uarii, in quibus, quid esset iam Bithynia, quo modo se haberet, et quonam mihi profuisset aere. respondi id quod erat, nihil neque ipsis nec praetoribus esse nec cohorti, 10 cur quisquam caput unctius referret, praesertim quibus esset irrumator praetor, non faceret pili cohortem. 'at certe tamen,' inquiunt 'quod illic natum dicitur esse, comparasti 15 ad lecticam hominis.' Ego, ut puellae unum me facerem beatiorem, 'non' inquam 'mihi tam fuit maligne, ut, prouincia quod mala incidisset, non possem octo homines parare rectos.' 20 at mi nullus erat neque hic neque illic, fractum qui ueteris pedem grabati in collo sibi collocare posset. hic illa, ut decuit cinaediorem, 'quaeso' inquit 'mihi, mi Catulle, paulum 25 istos [+]commoda: nam[+] u
PREV.   NEXT  
|<   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28  
29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   >>   >|  



Top keywords:

puella

 
Catulle
 
obdura
 

quibus

 
candidi
 
quantum
 
fulsere
 

amores

 

respondi

 

praetoribus


unctius
 
beatiusue
 

quisquam

 
cohorti
 
haberet
 

uenimus

 
incidere
 

repente

 

scortillum

 

illepidum


inuenustum

 

referret

 

sermones

 

quonam

 

duxerat

 

profuisset

 

Bithynia

 
otiosum
 
lecticam
 

ueteris


grabati

 

fractum

 
nullus
 

homines

 

parare

 

rectos

 

collocare

 

commoda

 

paulum

 
inquit

posset

 

decuit

 

cinaediorem

 

quaeso

 
possem
 

inquiunt

 

dicitur

 

comparasti

 

cohortem

 

irrumator