upidinesque,
quod tu cum olfacies, deos rogabis,
totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
XIV
Nei te plus oculis meis amarem,
iucundissime Calue, munere isto
odissem te odio Vatiniano:
nam quid feci ego quidue sum locutus,
cur me tot male perderes poetis? 5
isti di mala multa dent clienti,
qui tantum tibi misit impiorum.
quod si, ut suspicor, hoc nouum ac repertum
munus dat tibi Sulla litterator,
non est mi male, sed bene ac beate, 10
quod non dispereunt tui labores.
di magni, horribilem et sacrum libellum!
quem tu scilicet ad tuum Catullum
misti, continuo ut die periret,
Saturnalibus, optimo dierum! 15
non non hoc tibi, salse, sic abibit.
nam, si luxerit, ad librariorum
curram scrinia, Caesios, Aquinos,
Suffenum, omnia colligam uenena,
ac te his suppliciis remunerabor. 20
uos hinc interea ualete abite
illuc, unde malum pedem attulistis,
saecli incommoda, pessimi poetae.
XIV{b}
Si qui forte mearum ineptiarum
lectores eritis manusque uestras
non horrebitis admouere nobis,
* * *
XV
Commendo tibi me ac meos amores,
Aureli. ueniam peto pudentem,
ut, si quicquam animo tuo cupisti,
quod castum expeteres et integellum,
conserues puerum mihi pudice, 5
non dico a populo: nihil ueremur
istos, qui in platea modo huc modo illuc
in re praetereunt, sua occupati:
uerum a te metuo tuoque pene
infesto pueris bonis malisque. 10
quem tu qua lubet, ut lubet, moueto
quantum uis, ubi erit foris paratum:
hunc unum excipio, ut puto, pudenter.
quod si te mala mens furorque uecors
in tantam impulerit, sceleste, culpam, 15
ut nostrum insidiis caput lacessas;
a tum te miserum malique fati,
quem attractis pedibus patente porta
percurrent raphanique mugilesque.
XVI
Pedicabo ego uos et irrumabo,
Aureli pathice et cinaede Furi,
qui me ex uersiculis meis putastis,
quod sunt molliculi, parum pudicum.
nam castum esse decet pium poetam 5
ipsum, uersiculos nihil necesse est,
qui tum denique habent salem ac leporem,
si sint molliculi ac parum pudici,
et quod pruriat incitare possint,
non dico pueris, sed his pilosis 10
qui duros nequeunt mouere lumbos.
uos, q
|