FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51  
52   53   54   55   >>  
to discernens ponti truculentum diuidit aequor. an patris auxilium sperem? quemne ipsa reliqui 180 respersum iuuenem fraterna caede secuta? coniugis an fido consoler memet amore? quine fugit lentos incuruans gurgite remos? praeterea nullo litus, sola insula, tecto, nec patet egressus pelagi cingentibus undis: 185 nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta, omnia sunt deserta, ostentant omnia letum. non tamen ante mihi languescent lumina morte, nec prius a fesso secedent corpore sensus, quam iustam a diuis exposcam prodita multam, 190 caelestumque fidem postrema comprecer hora. quare facta uirum multantes uindice poena, Eumenides, quibus anguino redimita capillo frons exspirantis praeportat pectoris iras, huc huc aduentate, meas audite querellas, 195 quas ego, uae miserae, extremis proferre medullis cogor inops, ardens, amenti caeca furore. quae quoniam uerae nascuntur pectore ab imo, uos nolite pati nostrum uanescere luctum, sed quali solam Theseus me mente reliquit, 200 tali mente, deae, funestet seque suosque.' has postquam maesto profudit pectore uoces, supplicium saeuis exposcens anxia factis, annuit inuicto caelestum numine rector. quo motu tellus atque horrida contremuerunt 205 aequora concussitque micantia sidera mundus. ipse autem caeca mentem caligine Theseus consitus oblito dimisit pectore cuncta, quae mandata prius constanti mente tenebat, dulcia nec maesto sustollens signa parenti 210 sospitem Erechtheum se ostendit uisere portum. namque ferunt olim, classi cum moenia diuae linquentem natum uentis concrederet Aegeus, talia complexum iuueni mandata dedisse. 'nate mihi longa iucundior unice uita, 215 nate, ego quem in dubios cogor dimittere casus, reddite in extrema nuper mihi fine senectae, quandoquidem fortuna mea ac tua feruida uirtus eripit inuito mihi te, cui languida nondum lumina sunt nati cara saturata figura, 220 non ego te gaudens laetanti pectore mittam, nec te ferre sinam fortunae signa secundae, sed primum multas expromam mente querellas, canitiem terra atque infuso puluere foedans, inde infecta uago suspendam lintea malo, 225 nostros ut luctus nostraeque incendia mentis carbasus obscurata dicet ferrugine Hibera. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni, quae n
PREV.   NEXT  
|<   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51  
52   53   54   55   >>  



Top keywords:

pectore

 

Theseus

 

mandata

 

lumina

 

querellas

 

maesto

 

portum

 

ferunt

 

namque

 

moenia


iuueni
 

complexum

 

dedisse

 
iucundior
 

Aegeus

 

linquentem

 

concrederet

 

uentis

 
classi
 

concussitque


aequora

 

micantia

 
sidera
 

mundus

 

contremuerunt

 
horrida
 

numine

 

caelestum

 

rector

 

tellus


mentem
 

parenti

 
sustollens
 
sospitem
 

Erechtheum

 

ostendit

 

dulcia

 

tenebat

 

consitus

 

caligine


oblito
 

dimisit

 

constanti

 

cuncta

 
uisere
 

reddite

 

lintea

 

suspendam

 

nostros

 
infecta