omnes pusilli et semitarii moechi;
tu praeter omnes une de capillatis,
cuniculosae Celtiberiae fili,
Egnati, opaca quem bonum facit barba
et dens Hibera defricatus urina. 20
XXXVIII
Malest, Cornifici, tuo Catullo,
malest, me hercule [+]et[+] laboriose,
et magis magis in dies et horas.
quem tu, quod minimum facillimumque est,
qua solatus es allocutione? 5
irascor tibi. sic meos amores?
paulum quid lubet allocutionis,
maestius lacrimis Simonideis.
XXXIX
Egnatius, quod candidos habet dentes,
renidet usque quaque: sei ad rei uentum est
subsellium, cum orator excitat fletum,
renidet ille: si ad pii rogum fili
lugetur, orba cum flet unicum mater, 5
renidet ille: quidquid est, ubicumque est,
quodcumque agit, renidet: hunc habet morbum,
neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
quare monendum test mihi, bone Egnati.
si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs, 10
aut parcus Vmber aut obesus Etruscus,
aut Lanuinus ater atque dentatus,
aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
aut qui lubet, qui puriter lauit dentes,
tamen renidere usque quaque te nollem: 15
nam risu inepto res ineptior nulla est.
nunc Celtiber es: Celtiberia in terra,
quod quisque minxit, hoc sibi solet mane
dentem atque russam defricare gingiuam,
ut quo iste uester expolitior dens est, 20
hoc te amplius bibisse praedicet loti.
XL
Quaenam te mala mens, miselle Rauide,
agit praecipitem in meos iambos?
quis deus tibi non bene aduocatus
uecordem parat excitare rixam?
an ut peruenias in ora uulgi? 5
quid uis? qua lubet esse notus optas?
eris, quandoquidem meos amores
cum longa uoluisti amare poena.
XLI
Ameana puella defututa
tota milia me decem poposcit,
ista turpiculo puella naso,
decoctoris amica Formiani.
propinqui, quibus est puella curae, 5
amicos medicosque conuocate:
non est sana puella, nec rogare
qualis sit solet aes imaginosum.
XLII
Adeste, hendecasyllabi, quot estis
omnes undique, quotquot estis omnes.
iocum me putat esse moecha turpis,
et negat mihi uestra reddituram
pugillaria, si pati potestis. 5
persequamur eam, et reflagitemus.
quae sit, quaeritis. illa, quam uidetis
turpe
|