FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   >>  
us habere solet. hic futuit multas et se facit esse uenustum, et non pistrino traditur atque asino? 10 quem siqua attingit, non illam posse putemus aegroti culum lingere carnificis? XCVIII In te, si in quemquam, dici pote, putide Victi, id quod uerbosis dicitur et fatuis. ista cum lingua, si usus ueniat tibi, possis culos et crepidas lingere carpatinas. si nos omnino uis omnes perdere, Victi, 5 hiscas: omnino quod cupis efficies. XCIX Surripui tibi, dum ludis, mellite Iuuenti, suauiolum dulci dulcius ambrosia. uerum id non impune tuli: namque amplius horam suffixum in summa me memini esse cruce, dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis 5 tantillum uestrae demere saeuitiae. nam simul id factum est, multis diluta labella guttis abstersisti omnibus articulis, ne quicquam nostro contractum ex ore maneret, tamquam commictae spurca saliua lupae. 10 praeterea infestum misero me tradere amori non cessasti omnique excruciare modo, ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud suauiolum tristi tristius elleboro. quam quoniam poenam misero proponis amori, 15 numquam iam posthac basia surripiam. C Caelius Aufilenum et Quintius Aufilenam flos Veronensum depereunt iuuenum, hic fratrem, ille sororem. hoc est, quod dicitur, illud fraternum uere dulce sodalicium. qui faueam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis 5 perfecta [+]exigitur[+] unica amicitia, cum uesana meas torreret flamma medullas. sis felix, Caeli, sis in amore potens. CI Multas per gentes et multa per aequora uectus aduenio has miseras, frater, ad inferias, ut te postremo donarem munere mortis et mutam nequiquam alloquerer cinerem. quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, 5 heu miser indigne frater adempte mihi, nunc tamen interea haec prisco quae more parentum tradita sunt tristi munere ad inferias, accipe fraterno multum manantia fletu. atque in perpetuum, frater, aue atque uale. 10 CII Si quicquam tacito commissum est fido ab amico, cuius sit penitus nota fides animi, meque esse inuenies illorum iure sacratum, Corneli, et factum me esse puta Harpocratem. CIII Aut sodes mihi redde decem sestertia, Silo, deinde esto quamuis saeuus et indomitu
PREV.   NEXT  
|<   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   >>  



Top keywords:

frater

 
omnino
 
suauiolum
 

inferias

 
munere
 
dicitur
 
ambrosia
 

tristi

 

misero

 

factum


quicquam
 
lingere
 

miseras

 
futuit
 
aduenio
 

uectus

 
multas
 

Multas

 

gentes

 

aequora


postremo

 

donarem

 

fortuna

 

abstulit

 

quandoquidem

 

cinerem

 

mortis

 
habere
 
nequiquam
 

alloquerer


potens

 

sodalicium

 
faueam
 

potius

 

fratrem

 

sororem

 

fraternum

 

medullas

 

flamma

 
torreret

exigitur

 

perfecta

 

amicitia

 

uesana

 
indigne
 

illorum

 

inuenies

 

sacratum

 

Corneli

 

penitus