|
s:
aut, si te numi delectant, desine quaeso
leno esse atque idem saeuus et indomitus.
CIV
Credis me potuisse meae maledicere uitae,
ambobus mihi quae carior est oculis?
non potui, nec, si possem, tam perdite amarem:
sed tu cum Tappone omnia monstra facis.
CV
Mentula conatur Pipleium scandere montem:
Musae furcillis praecipitem eiciunt.
CVI
Cum puero bello praeconem qui uidet isse,
quid credat, nisi se uendere discupere?
CVII
Si quoi quid cupido optantique optigit umquam
insperanti, hoc est gratum animo proprie.
quare hoc est gratum [+]nobis quoque[+] carius auro
quod te restituis, Lesbia, mi cupido.
restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te 5
nobis. o lucem candidiore nota!
quis me uno uiuit felicior, aut magis ab dis
optandum in uita dicere quis poterit?
CVIII
Si, Comini, arbitrio populi tua cana senectus
spurcata impuris moribus intereat,
non equidem dubito quin primum inimica bonorum
lingua excerpta auido sit data uulturio,
effossos oculos uoret atro gutture coruus, 5
intestina canes, cetera membra lupi.
CIX
Iucundum, mea uita, mihi proponis amorem
hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.
di magni, facite ut uere promittere possit,
atque id sincere dicat et ex animo,
ut liceat nobis tota perducere uita 5
aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.
CX
Aufilena, bonae semper laudantur amicae:
accipiunt pretium, quae facere instituunt.
tu, quod promisti, mihi quod mentita inimica es,
quod nec das nec fers, saepe facis facinus.
aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae, 5
Aufilena, fuit: sed data corripere
fraudando effectis, plus quam meretricis auarae,
quae sese toto corpore prostituit.
CXI
Aufilena, uiro contentam uiuere solo,
nuptarum laus ex laudibus eximiis:
sed cuiuis quamuis potius succumbere par est,
quam matrem fratres ex patruo...
CXII
Multus homo es, Naso, neque tecum multus homo qui
descendit: Naso, multus es et pathicus.
CXIII
Consule Pompeio primum duo, Cinna, solebant
Maeciliam: facto consule nunc iterum
manserunt duo, sed creuerunt milia in unum
singula. fecundum semen adulterio.
CXIV
Firmanus saltu non falso Mentula diues
fertur, qui tot res in se habet egregias,
|