FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   >>  
60 dulce uiatori lasso in sudore leuamen, cum grauis exustos aestus hiulcat agros: hic, uelut in nigro iactatis turbine nautis lenius aspirans aura secunda uenit iam prece Pollucis, iam Castoris implorata, 65 tale fuit nobis Allius auxilium. is clausum lato patefecit limite campum, isque domum nobis isque dedit dominam, ad quam communes exerceremus amores. quo mea se molli candida diua pede 70 intulit et trito fulgentem in limine plantam innixsa arguta constituit solea. coniugis ut quondam flagrans aduenit amore Protesilaeam Laudamia domum inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro 75 hostia caelestis pacificasset heros. nil mihi tam ualde placeat, Ramnusia uirgo, quod temere inuitis suscipiatur heris. quam ieiuna pium desideret ara cruorem, docta est amisso Laudamia uiro, 80 coniugis ante coacta noui dimittere collum, quam ueniens una atque altera rursus hiems noctibus in longis auidum saturasset amorem, posset ut abrupto uiuere coniugio, quod scibant Parcae non longo tempore abisse, 85 si miles muros isset ad Iliacos. nam tum Helenae raptu primores Argiuorum coeperat ad sese Troia ciere uiros, Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque, Troia uirum et uirtutum omnium acerba cinis, 90 qualiter et nostro letum miserabile fratri attulit. ei misero frater adempte mihi, ei misero fratri iucundum lumen ademptum, tecum una tota est nostra sepulta domus, omnia tecum una perierunt gaudia nostra, 95 quae tuus in uita dulcis alebat amor. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra nec prope cognatos compositum cineris, sed Troia obscena, Troia infelice sepultum detinet extremo terra aliena solo. 100 ad quam tum properans fertur simul undique pubes Graeca penetralis deseruisse focos, ne Paris abducta gauisus libera moecha otia pacato degeret in thalamo. quo tibi tum casu, pulcerrima Laudamia, 105 ereptum est uita dulcius atque anima coniugium: tanto te absorbens uertice amoris aestus in abruptum detulerat barathrum, quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum siccare emulsa pingue palude solum, 110 quod quondam caesis montis fodisse medullis audit falsiparens Amphitryoniades, tempore quo certa Stymphalia
PREV.   NEXT  
|<   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   >>  



Top keywords:

Laudamia

 
fratri
 
coniugis
 

tempore

 
nostra
 
misero
 
quondam
 

aestus

 

sepulta

 

perierunt


caesis
 
iucundum
 

adempte

 
ademptum
 
coeperat
 

gaudia

 
pingue
 

palude

 

dulcis

 

alebat


montis

 

fodisse

 

Amphitryoniades

 

Europaeque

 

falsiparens

 

uirtutum

 

sepulcrum

 
commune
 
omnium
 

attulit


medullis

 

emulsa

 
frater
 

miserabile

 

acerba

 

qualiter

 

nostro

 

Stymphalia

 

sepulcra

 
moecha

pacato

 

barathrum

 

thalamo

 

degeret

 
libera
 

abducta

 

gauisus

 

detulerat

 

abruptum

 

amoris