|
e comae mea fata sorores
lugebant, cum se Memnonis Aethiopis
unigena impellens nutantibus aera pennis
obtulit Arsinoes Locridos ales equos,
isque per aetherias me tollens abuolat umbras 55
et Veneris casto collocat in gremio.
ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,
Graia Canopieis incola litoribus.
hic iuueni Ismario ne solum in limine caeli
ex Ariadneis aurea temporibus 60
fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus
deuotae flaui uerticis exuuiae,
uuidulum a fluctu cedentem ad templa deum me
sidus in antiquis diua nouum posuit.
Virginis et saeui contingens namque Leonis 65
lumina, Callisto iuxta Lycaoniam,
uertor in occasum, tardum dux ante Booten,
qui uix sero alto mergitur Oceano.
sed quamquam me nocte premunt uestigia diuum,
lux autem canae Tethyi restituit, 70
(pace tua fari hic liceat, Ramnusia uirgo,
namque ego non ullo uera timore tegam,
nec si me infestis discerpent sidera dictis,
condita quin ueri pectoris euoluam):
non his tam laetor rebus, quam me afore semper, 75
afore me a dominae uertice discrucior,
quicum ego, dum uirgo quondam fuit, omnibus expers
unguentis, una milia multa bibi.
nunc uos, optato quas iunxit lumine taeda,
non post unanimis corpora coniugibus 80
tradite nudantes reiecta ueste papillas,
quin iucunda mihi munera libet onyx,
uester onyx, casto petitis quae iura cubili.
sed quae se impuro dedit adulterio,
illius a mala dona leuis bibat irrita puluis: 85
namque ego ab indignis praemia nulla peto.
sed magis, o nuptae, semper concordia uestras
semper amor sedes incolat assiduus.
tu uero, regina, tuens cum sidera diuam
placabis festis luminibus Venerem, 90
sanguinis expertem non [+]uestris[+] esse tuum me,
sed potius largis affice muneribus.
sidera corruerint utinam! coma regia fiam,
proximus Hydrochoi fulgeret Oarion!
LXVII
CATVLLVS
O dulci iucunda uiro, iucunda parenti,
salue, teque bona Iuppiter auctet ope,
ianua, quam Balbo dicunt seruisse benigne
olim, cum sedes ipse senex tenuit,
quamque ferunt rursus uoto seruisse maligno, 5
postquam es porrecto facta marita sene.
dic age dum nobis, quare mutata feraris
in dominum ueterem deseruisse fidem.
IANVA
Non (ita Caecilio pl
|