FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200  
201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   >>  
reret, rhythmi nomine notauit (ratio), qui latine nihil aliud quam numerus dici potuit. _cf._ Atil. Fortun. p. 2689P. 337 G. Isidor. orig. I 38, 3: uersui adhaeret rhythmus, qui non est certo fine moderatus, sed tamen rationaliter ordinatis pedibus currit, qui latine nihil aliud quam numerus dicitur. Quint. VIIII 4, 55: rhythmi neque finem habent certum nec ullam in contextu uarietatem, sed qua coeperunt sublatione ac positione ad finem usque decurrunt. 2 arsi et thesi _P_ _65*_ Metrum est compositio pedum ad certum finem deducta uel rhythmus modis finitus. _65*._ Mar. Vict. I 12, 1 p. 2493P.: *Metrum ... deducta* seu dictionum quantitas et qualitas pedibus terminata, *uel ... finitus*. Diom. p. 474, 2: metrum est conpositio pedum ordine statuto decurrens modum positionis sublationisque conseruans. _cf. Augustini uerba ad fr. 64*._ Isidor. orig. I 38, 1: metra uocata, quia certis pedum mensuris atque spatiis terminantur. neque ultra dimensionem temporum constitutam procedunt. mensura enim graece "metron" dicitur. _cf. Atil. Fortun. l.s.s._ _66_ Alienum pedem metra nisi recipiant modus non facile finitur et magis rhythmus est quam metron. et Varro dicit inter rhythmum, qui latine numerus uocatur, et metrum hoc interesse quod inter materiam et regulam. _66._ Diom. p. 512, 37: *alienum* autem *pedem ... et regulam*. Mar. Vict. I 10, 3 p. 2484P.: differt rhythmus a metro, quod metrum in uerbis, rhythmus in modulatione ac motu corporis sit, et quod metrum pedum sit quaedam compositio, rhythmus autem temporum inter se ordo quidam, et quod metrum certo numero syllabarum uel pedum finitum sit, rhythmus autem numquam numero circumscribatur. Diom. p. 474, 5: distat metrum a rhythmo, quod metrum certa qualitate ac numero syllabarum temporumque finitur, certisque pedibus constat ac clauditur, rhythmus autem temporum ac syllabarum pedumque congruentia in (_sic B_) infinitum multiplicatur ac profluit. Char. p. 289, 15: nihil est inter rhythmon et metron nisi quod rhythmos est metrum fluens, metron autem sit rhythmos clausus. Augustin. de mus. V 1, 1. I p. 617 ed. congr. S. Mauri: interesse animaduerterunt inter rhythmum et metrum aliquid, ut omne metrum rhythmus, non etiam omnis rhythmus metrum sit. omnis enim legitima pedum connexio numerosa est, quam quoniam metrum habet, non esse numerus nullo modo potest, id est non esse rhythmus. sed quoni
PREV.   NEXT  
|<   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200  
201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   >>  



Top keywords:

metrum

 

rhythmus

 

metron

 

numerus

 

syllabarum

 

latine

 

temporum

 

numero

 

pedibus

 
rhythmos

certum

 
finitus
 
deducta
 

Metrum

 
compositio
 

regulam

 

finitur

 

Isidor

 
Fortun
 

rhythmi


rhythmum

 

interesse

 

dicitur

 
circumscribatur
 
numquam
 

finitum

 

materiam

 

distat

 

rhythmo

 

differt


modulatione

 
corporis
 

alienum

 

uerbis

 

quaedam

 

quidam

 

profluit

 

animaduerterunt

 
aliquid
 

legitima


potest
 
connexio
 

numerosa

 

quoniam

 

congruentia

 

infinitum

 

pedumque

 
clauditur
 

temporumque

 
certisque