FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56  
57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   >>   >|  
t. Posidonius, Luernii, qui Bittitis pater fuit a Romanis profligati, opes cum enarrat, tradit eum popularem gratiam ancupantem, per agros curru vehi solitum, aurumque et argentum in turbas Celtarum innumeras eum prosequentes spargere; quin et septum eundem quadratum stadiorum duodecim aliquando cinxisse, in quo potione sumptuosa et exquisita pleni lacus essant, parataque cibariorum copia, ut complusculis diebus liceret iis quibus placeret, ingredi, fruique illo apparatu, cum assiduis ministrorum officiis. Epularum diem aliquando cum ille constituisset, ac praefiniisset, barbarum quendam Poetam tardius caeteris eo commeantem illi occurrisse, ac canentem laudes ejus, excellentesque virtutes celebrasse, vicem vero suam doluisse, ac deflevise, quod serius adventasset: illum cantu delectatum auri sacculum poposcisse, et accurrenti cantori projecisse: quo sublato, poetam ejus rursum laudes iterantem praedicasse currus, quo vehebatur, impressa in terram vestigia aurum et beneficia procreare mortalibus. Sed praestat ipsa Athenaei verba apponere. [Greek text]. {61} Haec sunt quae (ut pote cui ad Bibliothecas aditus non patet) de antiquis illis in medium proferre licuit. Ad nostros jam venio in quibus non desunt veri et genuini [Greek text] exempla. Nequaquam suo genere Graecis et Latinis poetis cedunt nostri Bardi, quamvis ad eorum normam carmina non texerunt. Quid enim nobis cum exteris? An eorum modulo et pede nostra poemata metenda sunt? Quid, ut taceam de Arabicis et Brachmanicis, et in Europa boreali Scaldis? quid fiet, inquam, de antiquioribus illis Sacrosanctis poetis? quid fiet de JOBO; DAVIDE, et siqui alii [Greek text] poetae? Sed haec a proposito nostro aliena sunt. Quum res Britonum, ingruentibus Pictis, Scotis, et Saxonibus, laberentur, dici non potest, quantam libris et veteribus nostrorum monumentis stragem ediderint: adeo ut Bardi et historici vere antiqui, sint admodum rari. E nostris historicis qui Bardorum meminit, primus est GILDAS NENNIUS, qui scripsit, uti ipse narrat, anno 858, et quarto MERVINI regis. Sed is locus in nonnullis exemplaribus deest, et ejus auctor clarissimo VAUGHANO, NENNIO antiquior esse videtur, qui eum "vetustum Saxonicaegenealogiae autorem" nominat. Sive vero is fuerit NENNIUS, quod mihi videtur, sive, uti ille mavult, aliquis eo vetustior, omnia quae ibi narrantur quam verissima sunt, quamvis scribentium oscitantia quam foedissime sint depravata. Nec mendas castigarunt
PREV.   NEXT  
|<   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56  
57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   >>   >|  



Top keywords:
quibus
 

laudes

 
poetis
 

NENNIUS

 
videtur
 
aliquando
 
quamvis
 

aliena

 

ingruentibus

 

Britonum


nostro

 

proposito

 

DAVIDE

 

poetae

 

Pictis

 

Scotis

 

monumentis

 

nostrorum

 

stragem

 

ediderint


veteribus

 

libris

 

laberentur

 

Saxonibus

 
potest
 
quantam
 

Sacrosanctis

 

inquam

 

gratiam

 

texerunt


exteris

 
carmina
 
normam
 

nostri

 

cedunt

 

ancupantem

 

modulo

 

Scaldis

 

boreali

 
popularem

tradit
 
historici
 

Europa

 

Brachmanicis

 
poemata
 

nostra

 

metenda

 

taceam

 

Arabicis

 
antiquioribus