FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55  
56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   >>   >|  
BARDIS DISSERTATIO; Quum per multos annos non sine summa voluptate Bardos Britannos horis subsicivis evolverem, et quum hac aetate fere in desuetudinem abiere ejusmodi studia, et quicquid est Britannicae antiquitatis nostrorum pereat incuria, non potui quin hanc qualem qualem rudi Minerva dissertatiunculam in vulgus emitterem, quo exteris melius innotescat, quantum in his olim profecere nostrates. Bardi apud Celtas originem habuerunt; et Graeci, qui eorurn meminerunt, mira omnino de illis produnt, quae eo magis fidem merentur quod non solebant laudes suas in Barbaros effuse impendere. Cum alibi gentium hodie nulla eorum maneant vestigia nisi apud Cambro-Britannos et Hibernos, Celtarum posteros; e re fore duxi, si aliquid de antiquioribus qui apud nos extant, praelibarem, praemissis de iis in genere ex Scriptoribus Graecis et Latinis elogii, quo augustius in scenam prodeant; et inde venerandae antiquitatis auctoritatem sibi vindicent. Unde Bardi nomen sunt sortiti, nondum mihi constat; ANNII enim VITERBIENSIS regem Bardum, uti et omnia ejus hujuscemodi commenta, penitus rejicio. Non omnino abludit vox _Bar_ furor, modo sit ille poeticus quo se agitari fingebant Bardi. Si ea fuerit vocis origo, necesse est ut primitus scriberetur _Barydd_. Utcunque sit, nos a multis retro Seculis furorem illum poeticum voce AWEN designamus, quae deduci potest a Gwen, _risus_ vel _laetitia_: Poetae enim munus est ut homines cantu exhilaret. Non multum ergo contendimus an ea sit vocis origo, cum vocabulorum antiquorum, cujusmodi sunt hominum, officiorum, urbium, montium et fluviorum sit admodum obscura significatio. His de Bardorum origine praemissis, ad eorum pergamus munus, prout Scriptores Graeci et Latini tradiderunt. Primus sit DIODORUS SICULUS, qui haec scribit. [Greek text] {60a} Non multum dissimile est quod de illis prodit AMMIANUS MARCELLINUS. "Bardi (inquit ille) fortia virorum illustrium facta heroicis composita versibus cum dulcibus lyrae modulis cantitarunt." His POSSIDONII apud ATHENAEUM verba addere lubet, qui eorum munus graphice depingit. [Greek text]. {60b} Hinc manifesto liquet eorum praecipuum munus fuisse Heroum laudes in coelum evehere. Sed quum nulla Celticorum vel Gallicorum extent Bardorum opera, ex quibus quam digne munus gesserint evincatur, operae pretium est, alium ex eodem ATHENAEO locum adducere, ex quo patebit haudquaquam iis defuisse sublime dicendi genus, quod Graeci [Greek text] vocan
PREV.   NEXT  
|<   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55  
56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   >>   >|  



Top keywords:
Graeci
 

omnino

 

multum

 

Britannos

 

Bardorum

 

praemissis

 
qualem
 
laudes
 

antiquitatis

 
obscura

Barydd

 

furorem

 
poeticum
 

admodum

 

fluviorum

 

significatio

 

Seculis

 

multis

 
laetitia
 
pergamus

origine

 

designamus

 
Utcunque
 
Scriptores
 

homines

 

vocabulorum

 

antiquorum

 
scriberetur
 

contendimus

 

exhilaret


primitus

 

cujusmodi

 

necesse

 

montium

 
Poetae
 

deduci

 
urbium
 

potest

 
hominum
 

officiorum


Latini

 

AMMIANUS

 

extent

 
Gallicorum
 

quibus

 

Celticorum

 

praecipuum

 

liquet

 

fuisse

 
Heroum