FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205  
206   207   208   209   210   211   212   213   >>  
para to poiein" dictus est "poie:te:s", latina lingua uates dicitur, quod uerba modulatione conectat. uiere enim conectere est, unde uimen dictum uirgulti species et uieti in rotis. poetice est ars ipsa. nam poesis et poema distant eo quod poema uno tantummodo 5 clauditur carmine ut tragoedia [uel rhapsodia], poesis autem ex pluribus est corpus operis confecti ut Ilias Homeri. _70*._ Mar. Vict. I 15, 1 p. 2499P.: *Qui uersus ... Ilias Homeri* et Aeneis Vergilii. Diom. p. 473. 16: poetica est fictae ueraeue narrationis congruenti rhythmo ac pede conposita metrica structura ad utilitatem uoluptatemque accommodata. distat autem poetica a poemate et poesi, quod poetica ars ipsa intellegitur, poema autem pars operis ut tragoedia, poesis contextus et corpus totius operis effecti ut Ilias Odyssia Aeneis. Isidor. orig. VIII 7, 3: uates a ui mentis appellatos *Varro* auctor est uel a uiendis carminibus, id est flectendis, hoc est modulandis, et proinde poetae latine uates olim et scripta eorum uaticinia dicebantur, quod ui quadam et quasi uesania in scribendo commouerentur, uel quod modis uerba connecterentur, uiere antiquis pro uincire ponentibus, etiam per furorem. Seru. ad Verg. Aen. III 443: duo genera uaticinandi sunt aut simplex ut Heleni, aut per furorem ut Sibyllae, quia uates a ui mentis appellates *Varro* auctor est. Non. p. 428: poesis et poema hanc habent distantiam: poesis est textus scriptorum, poema inuentio parua quae paucis uerbis (_an_ uersibus?) expeditur. Lucilius satirarum libro VIIII ... *Varro* Parmenone: poema est lexis enrhythmos, id est uerba plura modice in quamdam coniecta formam. itaque etiam distichon epigrammation uocant poema. poesis est perpetuum argumentum ex rhythmis. _cf._ Varr. de l.l. VII 36 p. 323. Sueton. fr. 2 Reiff. 1 "to" _om. P_|| 2 quod] qui _P_ || 4 uiti _P_ || 5 uno _add. O. Iahn_ || 7 est] id est _P_ _71_ Mensuram esse in fabulis [hoc est "metron"] Terentii et Plauti et ceterorum comicorum et tragicorum dicunt hi: Cicero Scaurus Firmianus Varro Victorinus. _71._ Rufinus comm. in metr. Terent. p. 387 G. p. 2713P.: *Mensuram esse ... Victorinus* Caesius Bassus Terentianus Caecilius Vindex Cinna Sisenna Diomedes Albinus Quintilianus Sosipater Charisius Helenius Asper Caper Arruntius Probus Plinius Euantius (_sic BC_) Sacerdos qui et Donatus Iuba. Seru. de accent. p. 535 Endl.: Terentius
PREV.   NEXT  
|<   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205  
206   207   208   209   210   211   212   213   >>  



Top keywords:

poesis

 

operis

 

poetica

 

Mensuram

 

tragoedia

 

mentis

 

corpus

 

Victorinus

 

Aeneis

 
auctor

Homeri

 
furorem
 
habent
 

rhythmis

 
argumentum
 

perpetuum

 

Sueton

 

coniecta

 
Parmenone
 

satirarum


paucis

 

uersibus

 

expeditur

 
Lucilius
 
enrhythmos
 

itaque

 

formam

 

distichon

 

epigrammation

 

distantiam


uerbis

 
textus
 

inuentio

 

modice

 

scriptorum

 

quamdam

 

uocant

 

Plauti

 
Sosipater
 

Quintilianus


Charisius
 
Helenius
 

Albinus

 

Diomedes

 

Caecilius

 

Terentianus

 

Vindex

 
Sisenna
 

Arruntius

 
accent