xsistat
sitque hoc ueluti quidam omnium fons bonorum negari nequit. Omne enim quod
inperfectum esse dicitur, id inminutione perfecti inperfectum esse
perhibetur. Quo fit, ut si in quolibet genere inperfectum quid esse
uideatur, in eo perfectum quoque aliquid esse necesse sit. Etenim
perfectione sublata, unde illud quod inperfectum perhibetur exstiterit ne
fingi quidem potest. Neque enim ab deminutis inconsummatisque natura rerum
coepit exordium, sed ab integris absolutisque procedens in haec extrema
atque effeta dilabitur. Quod si, uti paulo ante monstrauimus, est quaedam
boni fragilis inperfecta felicitas, esse aliquam solidam perfectamque non
potest dubitari." "Firmissime," inquam, "uerissimeque conclusum est." "Quo
uero," inquit, "habitet, ita considera. Deum rerum omnium principem bonum
esse communis humanorum conceptio probat animorum. Nam cum nihil deo melius
excogitari queat, id quo melius nihil est bonum esse quis dubitet? Ita uero
bonum esse deum ratio demonstrat, ut perfectum quoque in eo bonum esse
conuincat. Nam ni tale sit, rerum omnium princeps esse non poterit. Erit
enim eo praestantius aliquid perfectum possidens bonum, quod hoc prius
atque antiquius esse uideatur; omnia namque perfecta minus integris priora
esse claruerunt. Quare ne in infinitum ratio prodeat, confitendum est
summum deum summi perfectique boni esse plenissimum. Sed perfectum bonum
ueram esse beatitudinem constituimus; ueram igitur beatitudinem in summo
deo sitam esse necesse est." "Accipio," inquam, "nec est quod contradici
ullo modo queat." "Sed quaeso," inquit, "te uide quam id sancte atque
inuiolabiliter probes quod boni summi summum deum diximus esse
plenissimum." "Quonam," inquam, "modo?" "Ne hunc rerum omnium patrem illud
summum bonum quo plenus esse perhibetur uel extrinsecus accepisse uel ita
naturaliter habere praesumas, quasi habentis dei habitaeque beatitudinis
diuersam cogites esse substantiam. Nam si extrinsecus acceptum putes,
praestantius id quod dederit ab eo quod acceperit existimare possis. Sed
hunc esse rerum omnium praecellentissimum dignissime confitemur. Quod si
natura quidem inest, sed est ratione diuersum, cum de rerum principe
loquamur deo, fingat qui potest: quis haec diuersa coniunxerit? Postremo
quod a qualibet re diuersum est, id non est illud a quo intellegitur esse
diuersum. Quare quod a summo bono diuersum est sui natura, id summum bonum
non est--quod nefas est de eo cogitare quo nihil constat esse praestant
|