FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229  
230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   >>   >|  
ntuitum nihilque sibi ad humanam perfectionem deesse arbitraretur, num uidentes eadem caecos putaremus? Nam ne illud quidem adquiescent quod aeque ualidis rationum nititur firmamentis: infeliciores eos esse qui faciant quam qui patiantur iniuriam." "Vellem," inquam, "has ipsas audire rationes." "Omnem," inquit, "improbum num supplicio dignum negas?" "Minime." "Infelices uero esse qui sint improbi multipliciter liquet." "Ita," inquam. "Qui igitur supplicio digni sunt miseros esse non dubitas?" "Conuenit," inquam. "Si igitur cognitor," ait, "resideres, cui supplicium inferendum putares, eine qui fecisset an qui pertulisset iniuriam?" "Nec ambigo," inquam, "quin perpesso satisfacerem dolore facientis." "Miserior igitur tibi iniuriae inlator quam acceptor esse uideretur." "Consequitur," inquam. "Hinc igitur aliis de causis ea radice nitentibus, quod turpitudo suapte natura miseros faciat, apparet inlatam cuilibet iniuriam non accipientis sed inferentis esse miseriam." "Atqui nunc," ait, "contra faciunt oratores. Pro his enim qui graue quid acerbumque perpessi sunt miserationem iudicum excitare conantur, cum magis admittentibus iustior miseratio debeatur; quos non ab iratis sed a propitiis potius miserantibusque accusatoribus ad iudicium ueluti aegros ad medicum duci oportebat, ut culpae morbos supplicio resecarent. Quo pacto defensorum opera uel tota frigeret, uel si prodesse hominibus mallet, in accusationis habitum uerteretur, Ipsi quoque improbi, si eis aliqua rimula uirtutem relictam fas esset aspicere uitiorumque sordes poenarum cruciatibus se deposituros uiderent compensatione adipiscendae probitatis, nec hos cruciatus esse ducerent defensorumque operam repudiarent ac se totos accusatoribus iudicibusque permitterent. Quo fit ut apud sapientes nullus prorsus odio locus relinquatur. Nam bonos quis nisi stultissimus oderit? Malos uero odisse ratione caret. Nam si, uti corporum languor, ita uitiositas quidam est quasi morbus animorum, cum aegros corpore minime dignos odio sed potius miseratione iudicemus, multo magis non insequendi sed miserandi sunt quorum mentes omni languore atrocior urget improbitas. [151] Sed puniri ... respondi _quae infra_ (_in pag. 328 l. 73_) _post_ ultioni puniti _in codicibus habentur huc transponenda esse censuit P. Langenus, demonstrauit A. Engelbrecht._ IV. Then said I, "I confess and perceive that thou affirmest not without cause that the vicious, though they keep the outw
PREV.   NEXT  
|<   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229  
230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   >>   >|  



Top keywords:

inquam

 
igitur
 
supplicio
 

iniuriam

 

potius

 

improbi

 

miseros

 

accusatoribus

 
aegros
 

permitterent


prodesse

 

iudicibusque

 

operam

 

defensorumque

 

repudiarent

 

hominibus

 

sapientes

 

prorsus

 

oderit

 

stultissimus


odisse
 

ratione

 
ducerent
 

relinquatur

 

nullus

 

quoque

 

uerteretur

 

poenarum

 

uirtutem

 

cruciatibus


sordes

 

uitiorumque

 

aspicere

 
habitum
 

deposituros

 

aliqua

 

cruciatus

 
mallet
 

relictam

 

probitatis


uiderent

 

compensatione

 

accusationis

 

adipiscendae

 

rimula

 

corpore

 

censuit

 

transponenda

 

Langenus

 

demonstrauit