FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200  
201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   >>   >|  
atione patefaciam, maneant modo quae paulo ante conclusa sunt." "Manebunt." "Nonne," inquit, "monstrauimus ea quae appetuntur pluribus idcirco uera perfectaque bona non esse quoniam a se inuicem discreparent cumque alteri abesset alterum, plenum absolutumque bonum afferre non posse? Tum autem uerum bonum fieri cum in unam ueluti formam atque efficientiam colliguntur, ut quae sufficientia est, eadem sit potentia, reuerentia, claritas atque iucunditas, nisi uero unum atque idem omnia sint, nihil habere quo inter expetenda numerentur?" "Demonstratum," inquam, "nec dubitari ullo modo potest." "Quae igitur cum discrepant minime bona sunt, cum uero unum esse coeperint, bona fiunt; nonne haec ut bona sint, unitatis fieri adeptione contingit?" "Ita," inquam, "uidetur." "Sed omne quod bonum est boni participatione bonum esse concedis an minime?" "Ita est." "Oportet igitur idem esse unum atque bonum simili ratione concedas; eadem namque substantia est eorum quorum naturaliter non est diuersus effectus." "Negare," inquam, "nequeo." "Nostine igitur," inquit, "omne quod est tam diu manere atque subsistere quam diu sit unum, sed interire atque dissolui pariter atque unum destiterit?" "Quonam modo?" "Vt in animalibus," inquit, "cum in unum coeunt ac permanent anima corpusque, id animal uocatur; cum uero haec unitas utriusque separatione dissoluitur, interire nec iam esse animal liquet. Ipsum quoque corpus cum in una forma membrorum coniunctione permanet, humana uisitur species; at si distributae segregataeque partes corporis distraxerint unitatem, desinit esse quod fuerat. Eoque modo percurrenti cetera procul dubio patebit subsistere unumquodque, dum unum est, cum uero unum esse desinit, interire." "Consideranti," inquam, "mihi plura minime aliud uidetur." "Estne igitur," inquit, "quod in quantum naturaliter agat relicta subsistendi appetentia uenire ad interitum corruptionemque desideret?" "Si animalia," inquam, "considerem quae habent aliquam uolendi nolendique naturam, nihil inuenio quod nullis extra cogentibus abiciant manendi intentionem et ad interitum sponte festinent. Omne namque animal tueri salutem laborat, mortem uero perniciemque deuitat. Sed quid de herbis arboribusque, quid de inanimatis omnino consentiam rebus prorsus dubito." "Atqui non est quod de hoc quoque possis ambigere, cum herbas atque arbores intuearis primum sibi conuenientibus innasci locis, ubi quantum earum natura queat cito exarescere atque interire non p
PREV.   NEXT  
|<   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200  
201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   >>   >|  



Top keywords:
inquam
 

igitur

 

interire

 

inquit

 

animal

 

minime

 

quantum

 

subsistere

 

desinit

 

interitum


quoque
 

naturaliter

 
uidetur
 

namque

 

appetentia

 

uenire

 

corruptionemque

 

subsistendi

 

relicta

 

Consideranti


procul

 
uisitur
 

humana

 

species

 
permanet
 

coniunctione

 

corpus

 
membrorum
 

distributae

 

segregataeque


cetera

 

percurrenti

 

patebit

 

unumquodque

 

fuerat

 

partes

 

corporis

 

distraxerint

 

unitatem

 
nolendique

possis

 
ambigere
 
herbas
 

arbores

 

dubito

 

omnino

 

inanimatis

 

consentiam

 

prorsus

 

intuearis