FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228  
229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   >>   >|  
mprobos iustum, impunitos uero elabi iniquum esse manifestum est." "Quis id neget?" "Sed ne illud quidem," ait, "quisquam negabit bonum esse omne quod iustum est contraque quod iniustum est malum." Liquere, respondi.[151] "Habent igitur improbi, cum puniuntur, quidem boni aliquid adnexum poenam ipsam scilicet quae ratione iustitiae bona est, idemque cum supplicio carent, inest eis aliquid ulterius mali ipsa impunitas quam iniquitatis merito malum esse confessus es." "Negare non possum." "Multo igitur infeliciores improbi sunt iniusta impunitate donati quam iusta ultione puniti." Tum ego: "Ista quidem consequentia sunt eis quae paulo ante conclusa sunt. Sed quaeso," inquam, "te, nullane animarum supplicia post defunctum morte corpus relinquis?" "Et magna quidem," inquit, "quorum alia poenali acerbitate, alia uero purgatoria clementia exerceri puto. Sed nunc de his disserere consilium non est. Id uero hactenus egimus, ut quae indignissima tibi uidebatur malorum potestas eam nullam esse cognosceres quosque impunitos querebare, uideres numquam improbitatis suae carere suppliciis, licentiam quam cito finiri precabaris nec longam esse disceres infelicioremque fore, si diuturnior, infelicissimam uero, si esset aeterna; post haec miseriores esse improbos iniusta impunitate dimissos quam iusta ultione punitos. Cui sententiae consequens est ut tum demum grauioribus suppliciis urgeantur, cum impuniti esse creduntur." Tum ego: "Cum tuas," inquam, "rationes considero, nihil dici uerius puto. At si ad hominum iudicia reuertar, quis ille est cui haec non credenda modo sed saltem audienda uideantur?" "Ita est," inquit illa. "Nequeunt enim oculos tenebris assuetos ad lucem perspicuae ueritatis attollere, similesque auibus sunt quarum intuitum nox inluminat dies caecat. Dum enim non rerum ordinem, sed suos intuentur affectus, uel licentiam uel impunitatem scelerum putant esse felicem. Vide autem quid aeterna lex sanciat. Melioribus animum conformaueris, nihil opus est iudice praemium deferente tu te ipse excellentioribus addidisti. Studium ad peiora deflexeris, extra ne quaesieris ultorem. Tu te ipse in deteriora trusisti, ueluti si uicibus sordidam humum caelumque respicias, cunctis extra cessantibus ipsa cernendi ratione nunc caeno nunc sideribus interesse uidearis. At uulgus ista non respicit. Quid igitur? Hisne accedamus quos beluis similes esse monstrauimus? Quid si quis amisso penitus uisu ipsum etiam se habuisse obliuisceretur i
PREV.   NEXT  
|<   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228  
229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   >>   >|  



Top keywords:
quidem
 

igitur

 

impunitos

 

ratione

 

ultione

 

licentiam

 

inquam

 

aliquid

 

suppliciis

 

inquit


aeterna
 

impunitate

 
iniusta
 

improbi

 

iustum

 

intuitum

 

scelerum

 

affectus

 

intuentur

 

ordinem


impunitatem

 
caecat
 

inluminat

 

reuertar

 
iudicia
 

credenda

 

hominum

 
uerius
 

rationes

 

considero


saltem

 

audienda

 

ueritatis

 

perspicuae

 

attollere

 

similesque

 

auibus

 

assuetos

 

uideantur

 
Nequeunt

oculos

 
tenebris
 
quarum
 

deferente

 

uidearis

 

interesse

 

uulgus

 

respicit

 

sideribus

 

respicias