FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187  
188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   >>   >|  
pibus sufficientiam nec regnis potentiam nec reuerentiam dignitatibus nec celebritatem gloria nec laetitiam uoluptatibus posse contingere." "An etiam causas, cur id ita sit, deprehendisti?" "Tenui quidem ueluti rimula mihi uideor intueri, sed ex te apertius cognoscere malim." "Atqui promptissima ratio est. Quod enim simplex est indiuisumque natura, id error humanus separat et a uero atque perfecto ad falsum imperfectumque traducit. An tu arbitraris quod nihilo indigeat egere potentia?" "Minime," inquam. "Recte tu quidem. Nam si quid est quod in ulla re inbecillioris ualentiae sit, in hac praesidio necesse est egeat alieno." "Ita est," inquam. "Igitur sufficientiae potentiaeque una est eademque natura." "Sic uidetur." "Quod uero huiusmodi sit, spernendumne esse censes an contra rerum omnium ueneratione dignissimum?" "At hoc," inquam, "ne dubitari quidem potest." "Addamus igitur sufficientiae potentiaeque reuerentiam, ut haec tria unum esse iudicemus." "Addamus, si quidem uera uolumus confiteri." "Quid uero," inquit, "obscurumne hoc atque ignobile censes esse an omni celebritate clarissimum? Considera uero, ne quod nihilo indigere, quod potentissimum, quod honore dignissimum esse concessum est, egere claritudine quam sibi praestare non possit atque ob id aliqua ex parte uideatur abiectius." "Non possum," inquam, "quin hoc uti est ita etiam celeberrimum esse confitear." "Consequens igitur est ut claritudinem superioribus tribus nihil differre fateamur." "Consequitur," inquam. "Quod igitur nullius egeat alieni, quod suis cuncta uiribus possit, quod sit clarum atque reuerendum, nonne hoc etiam constat esse laetissimum?" "Sed unde huic," inquam, "tali maeror ullus obrepat ne cogitare quidem possum; quare plenum esse laetitiae, si quidem superiora manebunt, necesse est confiteri." "Atqui illud quoque per eadem necessarium est sufficientiae, potentiae, claritudinis, reuerentiae, iucunditatis nomina quidem esse diuersa, nullo modo uero discrepare substantiam." "Necesse est," inquam. "Hoc igitur quod est unum simplexque natura, prauitas humana dispertit et dum rei quae partibus caret partem conatur adipisci, nec portionem quae nulla est nec ipsam quam minime affectat assequitur." "Quonam," inquam, "modo?" "Qui diuitias," inquit, "petit penuriae fuga, de potentia nihil laborat, uilis obscurusque esse mauult, multas etiam sibi naturales quoque subtrahit uoluptates, ne pecuniam quam parauit amittat. Sed hoc modo ne sufficientia q
PREV.   NEXT  
|<   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187  
188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   >>   >|  



Top keywords:
inquam
 

quidem

 

igitur

 

sufficientiae

 

natura

 

Addamus

 

necesse

 

quoque

 

potentiaeque

 

censes


dignissimum
 

nihilo

 
potentia
 

inquit

 

reuerentiam

 

possit

 

confiteri

 

possum

 

Consequens

 

claritudinem


superioribus

 
obrepat
 

cogitare

 

laetitiae

 
manebunt
 

superiora

 

celeberrimum

 
plenum
 

confitear

 

maeror


uiribus

 

cuncta

 

clarum

 

reuerendum

 

laetissimum

 

differre

 

constat

 

tribus

 

fateamur

 
Consequitur

alieni

 
nullius
 
diuitias
 

penuriae

 

Quonam

 

minime

 

affectat

 

assequitur

 

laborat

 

parauit