FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   387   388   389   390   391   392   393   394   395   396   >>  
, et cetera sine illa inhonesta sint: tanta est vis et potentia integritatis et unitatis, ut etiam quae multa sunt bona tunc placeant, cum in universum aliquid conveniunt et concurrunt. Universum autem ab unitate nomen accepit. Quod si Manichaei considerarent, laudarent universitatis auctorem et conditorem Deum; et quod eos propter conditionem nostrae mortalitatis in parte offendit, redigerent ad universi pulcritudinem, et viderent quemadmodum Deus fecerit omnia non solum bona, sed etiam bona valde. Aug. de Gen. c. Man. 1. i. c. 21. [376] Manichaei. "Offensi enim quibusdam rebus, et rursus quibusdam delectati, non earum quibus offenduntur, sed earum quibus delectantur volunt esse authorem Deum." Aug. de Vera Relig. c. 9. vide sup. l. vii. c. 14 et 16. [377] Manichaeus duas dicit esse naturas, unam bonam et alteram malam; bonam, quae fecit mundum, malam, de qua factus est mundus. Euod. de fide c. 49. [378] Dicunt isti vaniloqui et mentis seductores in illa pugna, [vid. sup. vii. s. 3. et nott.] quando primus eorum homo tenebrarum gentem elementis fallacibus irritavit, utriusque sexus principibus ibidem captis, cum ex eis mundus construeretur, plerosque eorum in coelestibus fabricis colligatos. Aug. c. Faust. vi. 8. Non erubescitis, cum vos commentitium Christum vestrum, filium commentitii primi hominis vestri, non sub stellae testificatione ponatis, sed in stellis omnibus colligatum esse dicatis, quia videlicet principibus tenebrarum commixtum esse creditis in illo bello, quo ipse primus homo vester cum tenebrarum gente pugnavit, ut de ipsis principibus tenebrarum tali commixtione captis mundus fabricaretur. ib. 11. 5. [379] Et videmus haec, et si est in nobis Spiritus ipsius, sic nobis placent ut artifex laudetur; non ut ad opera conversi, ab artifice avertamur; et faciem quodammodo ponentes ad ea quae fecit, dorsum ponamus ad eum qui fecit. Aug. Tract. in Joann. s. 1. Vid. sup. l. iv. s. 18. p. 55. n. 83. et l. x. s. 53. p. 194. n. 282. [380] "Non satis considerate dictum est; res enim in abdito est valde." Aug. Retr. ii. 6. [381] Cf. de Gen. c. Manich. l. ii. c. 15. [382] Seu forsan "concupiscendam," quem admodum fere Gen. 3, 16. interpretatur Aug. de Gen. c. Manich. l. ii. s. 15. Ad hujus rei exemplum femina facta est, quam rerum ordo subjugat viro: ut quod in duobus hominibus evidentius apparet, id est, in masculo et femina, etiam in uno homine considerari possit: ut appetitum animae, per quem de mem
PREV.   NEXT  
|<   387   388   389   390   391   392   393   394   395   396   >>  



Top keywords:

tenebrarum

 

principibus

 

mundus

 
primus
 

Manich

 

quibusdam

 

quibus

 

Manichaei

 

femina

 
captis

omnibus

 
colligatum
 
placent
 

laudetur

 
videlicet
 

artifex

 

dicatis

 

stellis

 
vestri
 
faciem

quodammodo

 
avertamur
 

stellae

 

artifice

 
commixtum
 

ponatis

 

testificatione

 
conversi
 

Spiritus

 

pugnavit


ponentes

 

fabricaretur

 

commixtione

 

videmus

 

ipsius

 

vester

 

creditis

 

subjugat

 

exemplum

 

admodum


interpretatur

 

duobus

 
hominibus
 

appetitum

 

possit

 

animae

 

considerari

 
homine
 

apparet

 

evidentius