FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36  
37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   >>   >|  
in quo et sunt plurimae ciuitates, quarum formosior dicitur Octopar. Ipsum autem Turquescen regnum iungitur ad occidentem sui regno, seu Imperio. Persiae, et ad septentrionem regno Corasinae, quod spaciosum este valde, habens versus orientem sui vltra centum diaetas deserti: hoc regnum est multis bonis abundans, et appellatur eius melior ciuitas etiam Corasine. Isti quoque regno iungitur in occidente versus partes nostras regnum Commanorum, quod et similiter longum est, et latum, sed in paucis sui locis inhabitatum: Nam in quibusdam est frigus nimium, in alijs nimius calor, et in nonnullis nimia muscarum multitudo. De istis Commanis venit olim fugata quaedam pluralitas populi vsque in terram AEgypti quae ibidem succreta nunc ita inualuit, vt suppressis indigenis videatur regnare: Nam et de seipsis constituerunt hunc, qui modo est Soldanus, Melech Mandibron. Per Commanorum regnum decurrit Grandis fluuius Echil, qui omni hyemali tempore in magna spissitudine gelatur; in superiori quoque parte huius regni inter duo freta Caspiae, et Oceani, mons sublimis est valde Chocas. Nota quod a nostris partibus non possit vsque in Indiam superiorem duci magnus exercitus per terras, nisi per tres tantummodo transitus, quorum iste est vnus, qui tamen non valet transiri nisi tempore glaciei, et hic appellatus est Lodekonc. Alter per Turquescen, et per Persiam, tamen ibi sunt deserta plurium dietarum, in quibus nisi esset exercitus bene prouisus, posset perire. Tertius ad primos fines regni Commanorum, transfretando tamen mare vsque in regnum Abchaz: principalis ciuitas Commanorum dicitur Sarach. Ab hoc regno versus partes nostras inuenitur regio Laiton quae est vltima paganismi, iungitur iste finis terrae Christianitatitis regno Prussiae, et Russiae. Post potestatem Imperij Tartariae descendendo a prouincia Cathay in Australem plagam venitur versus Persiam, Syriam, et Greciam. Versus terram Christianorum possum aliqualiter in summa (quantum conuenit huic scripto) connotare. Dixi supra iam prouinciam Cathay iungi regno Turquescen ad occidentem, et illud quoque iungi regno seu Imperio Persiae. Ad quod sciendum, quamuis rex Persiae habet etiam ab olim nomen Imperatoris; quia (cum tenet aliquas terras sui Imperij ab Imperatore Tartarorum) necesse est vt in tanto subiectus sit illi. Sunt autem in Persia duae regiones: vna altae Persiae, quae a regno Turquescen descendens, iungitur ad occidentem sui fluuis Pyson. In ista habentur
PREV.   NEXT  
|<   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36  
37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   >>   >|  



Top keywords:

regnum

 

Persiae

 

Turquescen

 
versus
 
Commanorum
 

iungitur

 

quoque

 
occidentem
 

Persiam

 

ciuitas


nostras

 

Imperij

 

partes

 
Cathay
 

dicitur

 

exercitus

 

terras

 
terram
 

Imperio

 
tempore

Laiton

 
inuenitur
 

Sarach

 

principalis

 
Russiae
 

Abchaz

 

potestatem

 

Prussiae

 

Christianitatitis

 

paganismi


terrae

 

vltima

 

quibus

 

appellatus

 
Lodekonc
 

glaciei

 
quorum
 
transiri
 
deserta
 

plurium


Tertius

 

primos

 

transfretando

 
perire
 

posset

 

dietarum

 

prouisus

 
necesse
 

Tartarorum

 
subiectus