et onustatus certo pondere auri et argenti. Et est
totum Tentorij pauimentum de mundo stramine stratum.
Tuncque effodiunt in circuitu fossam latam valde, et profundam vt totum
tentorium cum omnibus contentis descendat in illam. Eoque facto ita
equaliter terram planificantes adoperiunt graminibus, vt in omni tempore
locus sepulturae non valeat apparere. Et quoniam ignorantiae nubilo turpiter
excaecati putant in alio seculo homines delectationibus frui, dicunt quod
tentorium erit ei pro hospitio, cibi ad edendum, lac ad potandum, equus ad
equitandum, aurum et argentum ad respiciendum, sed et equa lac semper
praestabit, et pullos equinos successiue generabit.
Post has itaque Imperatoris defuncti miseras exequias, nullus omnino
audebit de ipso loqui coram vxoribus et filijs, et propinquis, sed nec
nominare, quia per hoc putarent derogari paci, et quieti illius, qua non
dubitant eum dominari, in maiori satis gloria Paradisi quam hic stetit.
Igitur Imperatore Grand Can sepulto obliuioni tradito, conueniunt quam cito
nobiles de septem tribubus prouinciae Cathay, et cui Imperium ex
propinquitate competit, dicunt sic.
Ecce volumus, ordinamus, atque precamur, vt sis noster Dominus et
Imperator.
Qui respondet
Si vultis me super vos, sicut et iuris mei est, imperare, oportebit
vos fore mihi obedientes tam ad mortem quam ad vitam.
Et respondentes dicunt.
Nos faciemus quicquid praeceperitis.
Tuncque Imperator addit haec verba: Ergo scitote, quod ex nunc verbum meum
acutum et scindens erit vt meus ensis: [Sidenote: i. cathedra.] Pergit
quoque sessum in suo Philtro nigro super pauimentum in conspectu throni
expanso, et cum ipso Philtro eleuatur ab omnibus, et infertur Imperij
solio, ac coronatur diademate praecedentis Imperatoris.
De inde singuli principes, et singuae ciuitates, oppida, et villae per
vniuersum imperium mittunt ei munera iocalia, vasa, pannos, equos,
elephantes, aurum, argentum, et lapides preciosos, quorum, qualium, et
quantorum vix vel in numero haberi potest aestimatio.
CAPVT. 40.
De multis regionibus Imperio Tartariae subiectis.
Breuiter et nunc intendo cursum describere aliquarum magnarum regionum et
Insularum Imperij Tartariae. Et primo illas quae descendunt a prouincia
Cathay per septentrionalem plagam, vsque ad fines Christianitatis Prussiae,
et Russiae.
Ergo prouincia Cathay descendens in sui oriente a regno Tharsis iungitur ab
occidente regno Turquescen,
|