FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   2   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26  
27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   >>   >|  
ino. Vnde et quicunque sunt alicuius honestatis non carent desuper precioso vestimento. Omnes tam viri quam faemina similibus in forma vestibus inducuntur, videlicet valde latis, et breuibus vsque ad genua cum apertura in lateribus quam firmant (dum volunt) ansis quibusdam, nam vterque sexus est brachijs seu femoralibus plene tectus. Nunquam vtuntur toga aut collobio, sed nec caputio vnde nec per aspectum indumentorum potest haberi differentia inter virum et mulierem innuptam. Sed nupta (vt supra dictum est) gestat per aliquod tegumentum in capite formam pedes viri. Nubit illic vir quotquot placet mulieribus, vt nonnulli habeant decem vel duodecim vxores aut plures. Nam quisque maritus iungitur licenter cuilibet mulieri, exceptis matre, et amita, sorore, et filia. Sicut viri equitant, tendunt, et currunt per patriam pro negotijs sic et mulieres, quoniam et ipse operantur omnia fere artificia mechanica sicut pannos et quicquid efficiter de panno, corio, sericoque, minantque carrucas, et vehicula, sed viri fabricant de ferro et de omni metallo, lapidibus atque ligno, nec vir nec mulier nobilis aut degener comedit vltra semel in die communiter. Multa nutriunt pecora sed nullos porcos, parum comeditur ibi de pane exceptis magnatibus et diuitibus, sed carnes edunt pecorum, bestiarum, et bestiolarum vtpote boum, ouium, caprarum, equorum, asinorum, canum, cattorum, murium, et rattorum, ius carnium sorbentes, et omnis generis lac bibentes. Nobiles autem bibunt lac equarum, seu lamentorum, pro nobilissimo potu et pauperes aquam bullitam cum modico mellis, quia nec vinum ibi habetur, nec ceruisia confictur: et multi ac plurimi fontes consulunt in sua siti, per villas, et rura. Domus, et habitacula rotundae sunt formae, compositae et contextae paruis lignis, et flexilibus virgulis, ad modum cauearum quas nos facimus pro auiculis, habentes rotundam in culmine aperturam praestantem duo beneficia habitationi, quoniam et ignis quem in medio domus constituunt, fumum emittit, et pro aspiciendo lumen immittit. Intrinsecus sunt parietes vndique de filtro, sed et tectum filtreum est: has domus, dum locum habitandi mutare volunt, vel dum indiuitina expeditione procedunt, ducunt secum in plaustris quasi tentoria. Multas superuacuas obseruant ceremonias, quia respiciunt in vanitates et insanias falsas: solem et lunam praecipue adorant, eisque frequenter genua curuant, et ad nouilunium, quicquid est magni estimant inchoandum. Nullus o
PREV.   NEXT  
|<   2   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26  
27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   >>   >|  



Top keywords:
volunt
 

quicquid

 

quoniam

 

exceptis

 

habetur

 

formae

 
rotundae
 
magnatibus
 

contextae

 
modico

mellis

 

compositae

 
ceruisia
 

villas

 

plurimi

 

fontes

 

confictur

 

habitacula

 
consulunt
 
nobilissimo

asinorum

 

carnes

 
cattorum
 
murium
 

rattorum

 

equorum

 

caprarum

 
bestiolarum
 

bestiarum

 

vtpote


carnium

 

sorbentes

 

lamentorum

 

equarum

 
pecorum
 

pauperes

 
bibunt
 

paruis

 
generis
 

bibentes


Nobiles

 

diuitibus

 

bullitam

 
habentes
 

Multas

 

tentoria

 

superuacuas

 

obseruant

 

respiciunt

 
ceremonias