s, why imagine
you that they can cause sufficiency?
III.
Quamuis fluente diues auri gurgite
Non expleturas cogat auarus opes
Oneretque bacis colla rubri litoris
Ruraque centeno scindat opima boue,
Nec cura mordax deseret superstitem, 5
Defunctumque leues non comitantur opes.
III.
Although the rich man from his mines of gold
Dig treasure which his mind can never fill,
And lofty neck with precious pearls enfold,
And his fat fields with many oxen till,
Yet biting cares will never leave his head,
Nor will his wealth attend him being dead.
IV.
Sed dignitates honorabilem reuerendumque cui prouenerint reddunt. Num uis
ea est magistratibus ut utentium mentibus uirtutes inserant uitia
depellant? Atqui non fugare sed illustrare potius nequitiam solent; quo fit
ut indignemur eas saepe nequissimis hominibus contigisse, unde Catullus
licet in curuli Nonium sedentem strumam tamen appellat. Videsne quantum
malis dedecus adiciant dignitates? Atqui minus eorum patebit indignitas, si
nullis honoribus inclarescant. Tu quoque num tandem tot periculis adduci
potuisti ut cum Decorato gerere magistratum putares, cum in eo mentem
nequissimi scurrae delatorisque respiceres? Non enim possumus ob honores
reuerentia dignos iudicare quos ipsis honoribus iudicamus indignos. At si
quem sapientia praeditum uideres, num posses eum uel reuerentia uel ea qua
est praeditus sapientia non dignum putare? Minime. Inest enim dignitas
propria uirtuti, quam protinus in eos quibus fuerit adiuncta transfundit.
Quod quia populares facere nequeunt honores, liquet eos propriam dignitatis
pulchritudinem non habere.
In quo illud est animaduertendum magis. Nam si eo abiectior est quo magis a
pluribus quisque contemnitur, cum reuerendos facere nequeat quos pluribus
ostentat, despectiores potius improbos dignitas facit. Verum non impune;
reddunt namque improbi parem dignitatibus uicem quas sua contagione
commaculant. Atque ut agnoscas ueram illam reuerentiam per has umbratiles
dignitates non posse contingere; si qui multiplici consulatu functus in
barbaras nationes forte deuenerit, uenerandumne barbaris honor faciet?
Atqui si hoc naturale munus dignitatibus foret, ab officio suo quoquo
gentium nullo modo cessarent, sicut ignis ubique terrarum numquam tamen
calere desistit, sed quoniam id eis non propria uis sed hominum fallax
adnectit opinio, uanescunt ilico, cum ad eos uenerin
|