actum caput erigere infit,
nequae forte deum nobis inmensa potestas
sit, vario motu quae candida sidera verset. 25
Temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
ecquaenam fuerit mundi genitalis origo,
et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
solliciti motus hunc possint ferre laborem,
an divinitus aeterna donata salute 30
perpetuo possint aevi labentia tractu
inmensi validas aevi contemnere viris.
Praeterea cui non animus formidine divum
contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
fulminis horribili cum plaga torrida tellus 35
contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
Non populi gentesque tremunt, regesque superbi
corripiunt divum percussi membra timore,
nequid ob admissum foede dictumve superbe
poenarum grave sit solvendi tempus adultum? 40
Denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
quid mirum si se temnunt mortalia saecla
atque potestatis magnas mirasque relinqunt
in rebus viris divum, quae cuncta gubernent? 45
_Id. V. 1186-1225, 1236-1240._
III. CATULLUS.
_1. Exposed to a Draft._
Furi, villula nostra non ad Austri
flatus oppositast neque ad Favoni
nec saevi Boreae aut Apeliotae,
verum ad milia quindecim et ducentos.
O ventum horribilem atque pestilentem! 5
_XXVI._
_2. An Affected Pronunciation._
Chommoda dicebat, si quando commoda vellet
dicere, et insidias Arrius hinsidias,
et tum mirifice sperabat se esse locutum,
cum quantum poterat dixerat hinsidias.
Credo, sic mater, sic liber avonculus eius, 5
sic maternus avos dixerat atque avia.
Hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
audibant eadem haec leniter et leviter,
nec sibi postilla metuebant talia verba,
cum subito adfertur nuntius horribilis, 10
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
iam non Ionios esse, sed Hionios.
_LXXXIV._
_3. The Dead Pet._
Lugete, o Veneres Cupidinesque
et quantum est hominum venustiorum!
Passer mortuus est meae puellae,
passer, deliciae meae puellae,
quem plus illa oculis suis amabat; 5
nam mellitus erat, suamque norat
ipsam tam bene quam puella matrem,
nec sese a gremio illius movebat
sed circumsiliens modo huc modo illuc
ad solam dominam usque pipilabat. 10
Qui n
|