: tantis fluctuat ipsa malis:
namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris 5
pallidulum manans adluit unda pedem,
Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
ereptum nostris obterit ex oculis.
. . . . . .
Nunquam ego te vita frater amabilior
adspiciam posthac: at certe semper amabo, 10
semper maesta tua carmina morte canam,
qualia sub densis ramorum concinit umbris
Daulias absumpti fata gemens Ityli:
sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto
haec expressa tibi carmina Battiadae, 15
ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis
effluxisse meo forte putes animo.
_LXV. 1-8, 10-18._
_9. 'Frater, Ave atque Vale.'_
Multas per gentes et multa per aequora vectus
advenio has miseras, frater, ad inferias,
ut te postremo donarem munere mortis
et mutam nequiquam adloquerer cinerem,
quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, 5
heu miser indigne frater adempte mihi.
Nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum
tradita sunt tristi munere ad inferias,
accipe fraterno multum manantia fletu
atque in perpetuum, frater, ave atque vale. 10
_CI._
IV. VERGIL.
_1. The Tale of Aristaeus._
Quis deus hanc, Musae, quis nobis extudit artem?
Unde nova ingressus hominum experientia cepit?
Pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe,
amissis, ut fama, apibus morboque fameque,
tristis ad extremi sacrum caput adstitit amnis, 5
multa querens, atque hac adfatus voce parentem:
mater, Cyrene mater, quae gurgitis huius
ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum--
si modo, quem perhibes, pater est Thymbraeus Apollo--
invisum fatis genuisti? aut quo tibi nostri 10
pulsus amor? quid me caelum sperare iubebas?
En etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem,
quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollers
omnia temptanti extuderat, te matre, relinquo.
Quin age, et ipsa manu felicis erue silvas, 15
fer stabulis inimicum ignem atque interfice messis,
ure sata, et validam in vitis molire bipennem,
tanta meae si te ceperunt taedia laudis.
At mater sonitum thalamo sub fluminis alti
sensit. Eam circum Milesia vellera Nymphae 20
carpebant, hyali saturo fucata colore,
Drymoque, Xanthoque, Ligeaque, Phyllodoceque,
caesariem effusae nitidam per candida colla.
[Nesaee, Spioque, Thaliaqu
|