FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164  
165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   >>   >|  
ecuit metuisse tuis: nunc sera querelis haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.' Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant caelicolae adsensu vario, ceu flamina prima cum deprensa fremunt silvis et caeca volutant murmura, venturos nautis prodentia ventos. Tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas, infit; eo dicente deum domus alta silescit et tremefacta solo tellus, silet arduus aether, tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus: 'Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta. Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris haud licitum, nec vestra capit discordia finem: quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem, Tros Rutulusne fuat nullo discrimine habebo. Seu fatis Italum castra obsidione tenentur sive errore malo Troiae monitisque sinistris. Nec Rutulos solvo: sua cuique exorsa laborem fortunamque ferent. Rex Iuppiter omnibus idem. Fata viam invenient.' Stygii per flumina fratris, per pice torrentis atraque voragine ripas adnuit et totum nutu tremefecit Olympum. Hic finis fandi. Solio tum Iuppiter aureo surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt. Interea Rutuli portis circum omnibus instant sternere caede viros et moenia cingere flammis. At legio Aeneadum vallis obsessa tenetur, nec spes ulla fugae. Miseri stant turribus altis nequiquam et rara muros cinxere corona Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris, prima acies; hos germani Sarpedonis ambo et Clarus et Thaemon Lycia comitantur ab alta. Fert ingens toto conixus corpore saxum, haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon, nec Clytio genitore minor nec fratre Menestheo. Hi iaculis, illi certant defendere saxis molirique ignem nervoque aptare sagittas. Ipse inter medios, Veneris iustissima cura, Dardanius caput ecce puer detectus honestum, qualis gemma micat, fulvum quae dividit aurum, aut collo decus aut capiti; vel quale per artem inclusum buxo aut Oricia terebintho lucet ebur; fusos cervix cui lactea crinis accipit et molli subnectens circulus auro. Te quoque magnanimae viderunt, Ismare, gentes volnera dirigere et calamos armare veneno, Maeonia generose domo, ubi pinguia culta exercentque viri Pactolusque inrigat auro. Adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni aggere moerorum sublimem gloria tollit, et Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi. Illi
PREV.   NEXT  
|<   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164  
165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   >>   >|  



Top keywords:
caelicolae
 

omnibus

 

Iuppiter

 

cuique

 

ingens

 
montis
 
Lyrnesius
 

exiguam

 

partem

 
corpore

conixus

 

Clytio

 
aptare
 

nervoque

 

sagittas

 
medios
 

molirique

 
Menestheo
 

fratre

 
iaculis

defendere

 

certant

 

genitore

 
Clarus
 
turribus
 

Miseri

 

nequiquam

 
cinxere
 
Aeneadum
 

vallis


obsessa

 
tenetur
 

corona

 

Sarpedonis

 
germani
 

Veneris

 

comitantur

 

Thaemon

 

Thymbris

 
Thymoetes

Hicetaoniusque

 
Imbrasides
 

Assaracique

 

Castore

 

senior

 

generose

 

pinguia

 

Pactolusque

 

exercentque

 
Maeonia