FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190  
191   192   193   194   195   196   197   198   199   >>  
enim novus iste Dianae venit amor subitaque animum dulcedine movit. Pulsus ob invidiam regno viresque superbas Priverno antiqua Metabus cum excederet urbe, infantem fugiens media inter proelia belli sustulit exsilio comitem matrisque vocavit nomine Casmillae mutata parte Camillam. Ipse sinu prae se portans iuga longa petebat solorum nemorum: tela undique saeva premebant et circumfuso volitabant milite Volsci. Ecce fugae medio summis Amasenus abundans spumabat ripis: tantus se nubibus imber ruperat. Ille, innare parans, infantis amore tardatur caroque oneri timet. Omnia secum versanti subito vix haec sententia sedit. Telum immane manu valida quod forte gerebat bellator, solidum nodis et robore cocto, huic natam, libro et silvestri subere clausam, implicat atque habilem mediae circumligat hastae; quam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur: 'Alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia virgo, ipse pater famulam voveo; tua prima per auras tela tenens supplex hostem fugit. Accipe, testor, diva tuam, quae nunc dubiis committitur auris. Dixit et adducto contortum hastile lacerto immittit: sonuere undae, rapidum super amnem infelix fugit in iaculo stridente Camilla. At Metabus, magna propius iam urgente caterva, dat sese fluvio atque hastam cum virgine victor gramineo donum Triviae de caespite vellit. Non illum tectis ullae, non moenibus urbes accepere neque ipse manus feritate dedisset: pastorum et solis exegit montibus aevom. Hic natam in dumis interque horrentia lustra armentalis equae mammis et lacte ferino nutribat, teneris immulgens ubera labris. Utque pedum primis infans vestigia plantis institerat, iaculo palmas armavit acuto spiculaque ex umero parvae suspendit et arcum. Pro crinali auro, pro longae tegmine pallae tigridis exuviae per dorsum a vertice pendent. Tela manu iam tum tenera puerilia torsit et fundam tereti circum caput egit habena Strymoniamque gruem aut album deiecit olorem. Multae illam frustra Tyrrhena per oppida matres optavere nurum: sola contenta Diana aeternum telorum et virginitatis amorem intemerata colit. 'Vellem haud correpta fuisset militia tali, conata lacessere Teucros: cara mihi comitumque foret nunc una mearum. Verum age, quandoquidem fatis urgetur acerbis, abere, nympha, polo finisque invise Latinos, tristis ubi infausto committitur omine pugna. Haec cape et ul
PREV.   NEXT  
|<   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190  
191   192   193   194   195   196   197   198   199   >>  



Top keywords:
Metabus
 

nemorum

 

committitur

 

iaculo

 

labris

 
immulgens
 
armentalis
 

lustra

 

mammis

 
nutribat

ferino

 

teneris

 
plantis
 

suspendit

 

parvae

 
crinali
 

spiculaque

 
vestigia
 

infans

 
primis

institerat

 

palmas

 

armavit

 
montibus
 
Triviae
 

gramineo

 

caespite

 
vellit
 
victor
 

virgine


caterva

 
urgente
 

propius

 

hastam

 
fluvio
 

tectis

 

exegit

 

interque

 

pastorum

 
dedisset

moenibus

 
accepere
 

feritate

 

horrentia

 

exuviae

 

Teucros

 

lacessere

 

comitumque

 

mearum

 
conata