FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180  
181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   >>  
ri; timor omnis abesto, quod superest: haec sunt spolia et de rege superbo primitiae, manibusque meis Mezentius hic est. Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos. Arma parate animis et spe praesumite bellum, nequa mora ignaros, ubi primum vellere signa adnuerint superi pubemque educere castris, impediat segnisve metu sententia tardet. Interea socios inhumataque corpora terrae mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est. Ite,' ait, 'egregias animas, quae sanguine nobis hanc patriam peperere suo, decorate supremis muneribus, maestamque Evandri primus ad urbem mittatur Pallas, quem non virtutis egentem abstulit atra dies et funere mersit acerbo.' Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum, corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes servabat senior, qui Parrhasio Evandro armiger ante fuit, sed non felicibus aeque tum comes auspiciis caro datus ibat alumno. Circum omnis famulumque manus Troianaque turba et maestum Iliades crinem de more solutae. Ut vero Aeneas foribus sese intulit altis, ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt pectoribus, maestoque immugit regia luctu. Ipse caput nivei fultum Pallantis et ora ut vidit levique patens in pectore vulnus cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis. 'Tene,' inquit, 'miserande puer, cum laeta veniret, invidit Fortuna mihi, ne regna videres nostra neque ad sedes victor veherere paternas? Non haec Evandro de te promissa parenti discedens dederam, cum me complexus euntem mitteret in magnum imperium metuensque moneret acris esse viros, cum dura proelia gente. Et nunc ille quidem spe multum captus inani fors et vota facit cumulatque altaria donis: nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis debentem vano maesti comitamur honore. Infelix, nati funus crudele videbis! Hi nostri reditus expectatique triumphi! Haec mea magna fides! At non, Evandre, pudendis vulneribus pulsum adspicies nec sospite dirum optabis nato funus pater. Ei mihi, quantum praesidium Ausonia et quantum tu perdis, Iule!' Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus imperat et toto lectos ex agmine mittit mille viros, qui supremum comitentur honorem intersintque patris lacrimis, solacia luctus exigua ingentis, misero sed debita patri. Haud segnes alii crates et molle feretrum arbuteis texunt virgis et vimine querno exstructosque toros obtentu frondis inumbrant. Hic iuvenem a
PREV.   NEXT  
|<   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180  
181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   >>  



Top keywords:
iuvenem
 

corpus

 

quantum

 

Pallantis

 

Evandro

 
lacrimis
 
debentem
 

proelia

 

maesti

 
captus

multum

 

quidem

 
exanimum
 

caelestibus

 

cumulatque

 
altaria
 

mitteret

 
Fortuna
 

invidit

 
videres

nostra

 

veniret

 

obortis

 
inquit
 
miserande
 

victor

 

veherere

 
magnum
 
comitamur
 

euntem


imperium

 
metuensque
 

moneret

 

complexus

 
paternas
 

promissa

 

parenti

 

dederam

 

discedens

 
nostri

exigua

 
luctus
 

solacia

 

ingentis

 

misero

 

debita

 

patris

 

intersintque

 

mittit

 
agmine