FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   >>  
itans et saucius instat. Quinque orbis explent cursu totidemque retexunt huc illuc; neque enim levia aut ludicra petuntur praemia, sed Turni de vita et sanguine certant. Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris hic steterat, nautis olim venerabile lignum, servati ex undis ubi figere dona solebant Laurenti divo et votas suspendere vestes, sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum sustulerant, puro ut possent concurrere campo. Hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam detulerat fixam et lenta in radice tenebat. Incubuit voluitque manu convellere ferrum Dardanides teloque sequi, quem prendere cursu non poterat. Tum vero amens formidine Turnus 'Faune, precor, miserere,' inquit, 'tuque optima ferrum terra tene, colui vestros si semper honores, quos contra Aeneadae bello fecere profanos.' Dixit opemque dei non cassa in vota vocavit. Namque diu luctans lentoque in stirpe moratus viribus haud ullis valuit discludere morsus roboris Aeneas. Dum nititur acer et instat, rursus in aurigae faciem mutata Metisci procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit. Quod Venus audaci nymphae indignata licere adcessit telumque alta ab radice revellit. Olli sublimes armis animisque refecti, hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta, adsistunt contra certamina Martis anheli. Iunonem interea rex omnipotentis Olympi adloquitur fulva pugnas de nube tuentem: 'Qua iam finis erit, coniunx? Quid denique restat? Indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris deberi caelo fatisque ad sidera tolli. Quid struis, aut qua spe gelidis in nubibus haeres? Mortalin decuit violari volnere divom, aut ensem (quid enim sine te Iuturna valeret?) ereptum reddi Turno et vim crescere victis? Desine iam tandem precibusque inflectere nostris, [ni te tantus edit tacitam dolor et mihi curae saepe tuo dulci tristes ex ore recursent,] ventum ad supremum est. Terris agitare vel undis Troianos potuisti, infandum adcendere bellum, deformare domum et luctu miscere hymenaeos: ulterius temptare veto.' Sic Iuppiter orsus; sic dea submisso contra Saturnia voltu: 'Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas, Iuppiter, et Turnum et terras invita reliqui; nec tu me aeria solam nunc sede videres digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa starem acie traheremque inimica in proelia Teucros. Iuturnam misero, fateor, succurrere fratri suasi et pro vita maiora au
PREV.   NEXT  
|<   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   >>  



Top keywords:
contra
 

Iuppiter

 

radice

 

ferrum

 

instat

 
Desine
 
crescere
 

decuit

 

Mortalin

 
violari

tantus

 

volnere

 
Iuturna
 

nostris

 

tacitam

 
tandem
 

haeres

 
precibusque
 

valeret

 
inflectere

victis

 

ereptum

 

deberi

 
pugnas
 
tuentem
 

adloquitur

 

Olympi

 
anheli
 
Martis
 

certamina


Iunonem

 
interea
 

omnipotentis

 

coniunx

 
denique
 

sidera

 

fatisque

 

struis

 

gelidis

 
Indigetem

restat

 
Aenean
 

fateris

 

nubibus

 

Terris

 

videres

 

indigna

 

terras

 

Turnum

 
voluntas