FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185  
186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   >>  
estia corpora demens adpetii et Veneris violavi volnere dextram. Ne vero, ne me ad talis impellite pugnas: nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum Pergama, nec veterum memini laetorve malorum. Munera, quae patriis ad me portatis ab oris, vertite ad Aenean. Stetimus tela aspera contra contulimusque manus: experto credite, quantus in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam. Si duo praeterea talis Idaea tulisset terra viros, ultro Inachias venisset ad urbes Dardanus, et versis lugeret Graecia fatis. Quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae, Hectoris Aeneaeque manu victoria Graium haesit et in decimum vestigia rettulit annum. Ambo animis, ambo insignes praestantibus armis hic pietate prior. Coeant in foedera dextrae, qua datur; ast armis concurrant arma cavete.'' Et responsa simul quae sint, rex optime, regis audisti et quae sit magno sententia bello.' Vix ea legati, variusque per ora cucurrit Ausonidum turbata fremor: ceu saxa morantur cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis. Ut primum placati animi et trepida ora quierunt, praefatus divos solio rex infit ab alto: 'Ante equidem summa de re statuisse, Latini, et vellem et fuerat melius, non tempore tali cogere concilium. cum muros adsidet hostis. Bellum importunum, cives, cum gente deorum invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant proelia: nec victi possunt absistere ferro. Spem siquam adscitis Aetolum habuistis in armis, ponite. Spes sibi quisque, sed haec quam angusta videtis; cetera qua rerum iaceant perculsa ruina, ante oculos interque manus sunt omnia vestras. Nec quemquam incuso: potuit quae plurima virtus esse, fuit; toto certatum est corpore regni. Nunc adeo quae sit dubiae sententia menti expediam et paucis, animos adhibete, docebo. Est antiquus ager Tusco mihi proximus amni, longus in occasum, finis super usque Sicanos; Aurunci Rutulique serunt et vomere duros exercent colles atque horum asperrima pascunt. Haec omnis regio et celsi plaga pinea montis cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas dicamus leges sociosque in regna vocemus. Considant, si tantus amor, et moenia condant. Sin alios finis aliamque capessere gentem est animus possuntque solo decedere nostro: bis denas Italo texamus robore navis seu pluris complere valent, iacet omnis ad undam materies, ipsi nu
PREV.   NEXT  
|<   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185  
186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   >>  



Top keywords:
moenia
 

sententia

 

perculsa

 

iaceant

 

oculos

 
interque
 
videtis
 

cetera

 

plurima

 
corpore

certatum

 

dubiae

 
quemquam
 

vestras

 

incuso

 
potuit
 

virtus

 
angusta
 

quisque

 
importunum

Bellum

 

deorum

 

gerimus

 
invictisque
 
hostis
 

adsidet

 

tempore

 
melius
 
cogere
 

concilium


ponite

 
habuistis
 

Aetolum

 

expediam

 
adscitis
 

siquam

 

proelia

 

fatigant

 

possunt

 
absistere

proximus

 
condant
 

aliamque

 

capessere

 

possuntque

 

animus

 

gentem

 

tantus

 

sociosque

 
dicamus