sania luctu,
[et furiis agitatus amor et conscia virtus.]
Atque hic Aenean magna ter voce vocavit.
Aeneas agnovit enim laetusque precatur:
'Sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo,
incipias conferre manum.'
Tantum effatus et infesta subit obvius hasta.
Ille autem: 'Quid me erepto, saevissime, nato
terres? Haec via sola fuit, qua perdere posses.
Nec mortem horremus nec divom parcimus ulli.
Desine: nam venio moriturus et haec tibi porto
dona prius.' Dixit telumque intorsit in hostem;
inde aliud super atque aliud figitque volatque
ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo.
Ter circum adstantem laevos equitavit in orbes
tela manu iaciens, ter secum Troius heros
immanem aerato circumfert tegmine silvam.
Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet
vellere et urgetur pugna congressus iniqua,
multa movens animo iam tandem erumpit et inter
bellatoris equi cava tempora conicit hastam.
Tollit se arrectum quadrupes et calcibus auras
verberat effusumque equitem super ipse secutus
implicat eiectoque incumbit cernuus armo.
Clamore incendunt caelum Troesque Latinique.
Advolat Aeneas vaginaque eripit ensem
et super haec: 'Ubi nunc Mezentius acer et illa
effera vis animi? 'Contra Tyrrhenus, ut auras
suspiciens hausit caelum mentemque recepit:
'Hostis amare, quid increpitas mortemque minaris?
Nullum in caede nefas, nec sic ad proelia veni,
nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus.
Unum hoc per siqua est victis venia hostibus oro:
corpus humo patiare tegi. Scio acerba meorum
circumstare odia: hunc, oro, defende furorem
et me consortem nati concede sepulchro.'
Haec loquitur iuguloque haud inscius accipit ensem
undantique animam diffundit in arva cruore.
PUBLI VERGILI MARONIS
AENEIDOS
LIBER XI
OCEANUM interea surgens Aurora reliquit:
Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis
praecipitant curae turbataque funere mens est,
vota deum primo victor solvebat Eoo.
Ingentem quercum decisis undique ramis
constituit tumulo fulgentiaque induit arma,
Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum,
bellipotens: aptat rorantis sanguine cristas
telaque trunca viri et bis sex thoraca petitum
perfossumque locis clipeumque ex aere sinistrae
subligat atque ensem collo suspendit eburnum.
Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat
turba ducum, sic incipiens hortatur ovantis:
'Maxima res effecta, vi
|