FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184  
185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   >>  
obumbrat, multa virum meritis sustentat fama tropaeis. Hos inter motus, medio in flagrante tumultu, ecce super maesti magna Diomedis ab urbe legati responsa ferunt: nihil omnibus actum tantorum impensis operum, nil dona neque aurum nec magnas valuisse preces, alia arma Latinis quaerenda aut pacem Troiano ab rege petendum. Deficit ingenti luctu rex ipse Latinus. Fatalem Aenean manifesto numine ferri admonet ira deum tumulique ante ora recentes. Ergo concilium magnum primosque suorum imperio accitos alta intra limina cogit. olli convenere fluuntque ad regia plenis tecta viis. Sedet in mediis et maximus aevo et primus sceptris haud laeta fronte Latinus. Atque hic legatos Aetola ex urbe remissos, quae referant, fari iubet et responsa reposcit ordine cuncta suo. Tum facta silentia linguis, et Venulus dicto parens ita farier infit: 'Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra atque iter emensi casus superavimus omnis contigimusque manum, qua concidit Ilia tellus. Ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis victor Gargani condebat Iapygis agris. Postquam introgressi et coram data copia fandi, munera praeferimus, nomen patriamque docemus, qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos. Auditis ille haec placido sic reddidit ore: ''O fortunatae gentes, Saturnia regna, antiqui Ausonii, quae vos fortuna quietos sollicitat suadetque ignota lacessere bella? Quicumque Iliacos ferro violavimus agros, mitto ea, quae muris bellando exhausta sub altis, quos Simois premat ille viros, infanda per orbem supplicia et scelerum poenas expendimus omnes, vel Priamo miseranda manus: scit triste Minervae sidus et Euboicae cautes ultorque Caphareus. Militia ex illa diversum ad litus abacti Atrides Protei Menelaus adusque columnas exsulat, Aetnaeos vidit Cyclopas Ulixes. Regna Neoptolemi referam versosque penates Idomenei? Libycone habitantis litore Locros? Ipse Mycenaeus magnorum ductor Achivom coniugis infandae prima inter limina dextra oppetiit: devictam Asiam subsedit adulter. Invidisse deos, patriis ut redditus aris coniugium optatum et pulchram Calydona viderem? Nunc etiam horribili visu portenta sequuntur, et socii amissi petierunt aethera pennis fluminibusque vagantur aves, heu dira meorum supplicia, et scopulos lacrimosis vocibus implent. Haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt tempore, cum ferro cael
PREV.   NEXT  
|<   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184  
185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   >>  



Top keywords:
responsa
 

supplicia

 

Latinus

 

limina

 

abacti

 
poenas
 
expendimus
 

scelerum

 

premat

 
Simois

infanda

 

Atrides

 
Euboicae
 

cautes

 

ultorque

 
Militia
 

Caphareus

 
Minervae
 

triste

 
miseranda

diversum

 

Priamo

 

reddidit

 
fortunatae
 
Saturnia
 

gentes

 

placido

 
intulerint
 
bellum
 

attraxerit


Auditis

 
antiqui
 

Ausonii

 

violavimus

 
Iliacos
 

Protei

 

exhausta

 

bellando

 

Quicumque

 
quietos

fortuna

 
sollicitat
 

suadetque

 

lacessere

 

ignota

 

Aetnaeos

 

sequuntur

 

portenta

 

amissi

 
petierunt