|
dere probavi,
non ut tela tamen, non ut contenderet arcum:
adiuro Stygii caput implacabile fontis,
una superstitio superis quae reddita divis.
Et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo.
Illud te, nulla fati quod lege tenetur,
pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum:
cum iam conubis pacem felicibus, esto,
component, cum iam leges et foedera iungent,
ne vetus indigenas nomen mutare Latinos
neu Troas fieri iubeas Teucrosque vocari
aut vocem mutare viros aut vertere vestem.
Sit Latium, sint Albani per saecula reges,
sit Romana potens Itala virtute propago:
occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.'
Olli subridens hominum rerumque repertor
'Es germana Iovis Saturnique altera proles:
irarum tantos volvis sub pectore fluctus.
Verum age et inceptum frustra submitte furorem
do quod vis, et me victusque volensque remitto.
Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt,
utque est nomen erit; commixti corpore tantum
subsident Teucri. Morem ritusque sacrorum
adiciam faciamque omnis uno ore Latinos.
Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget,
supra homines, supra ire deos pietate videbis,
nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.'
Adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit.
Interea excedit caelo nubemque relinquit.
His actis aliud genitor secum ipse volutat
Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis.
Dicuntur geminae pestes cognomine Dirae,
quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram
uno eodemque tulit partu paribusque revinxit
serpentum spiris ventosasque addidit alas.
Hae Iovis ad solium saevique in limine regis
adparent acuuntque metum mortalibus aegris,
siquando letum horrificum morbosque deum rex
molitur meritas aut bello territat urbes.
Harum unam celerem demisit ab aethere summo
Iuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit.
Illa volat celerique ad terram turbine fertur.
Non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta,
armatam saevi Parthus quam felle veneni,
Parthus sive Cydon, telum immedicabile, torsit,
stridens et celeris incognita transilit umbras:
talis se sata Nocte tulit terrasque petivit.
Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni,
alitis in parvae subitam conlecta figuram,
quae quondam in bustis aut culminibus desertis
nocte sedens serum canit importuna per umbras,
hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora
fertque refertque sonans clipeumque everberat alis.
Olli membra novus sol
|