FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28  
29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   >>  
mnia vicit inprobus et duris urgens in rebus egestas. Prima Ceres ferro mortalis vertere terram instituit, cum iam glandes atque arbuta sacrae deficerent silvae et victum Dodona negaret. Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos esset robigo segnisque horreret in arvis carduus; intereunt segetes, subit aspera silva, lappaeque tribolique, interque nitentia culta infelix lolium et steriles dominantur avenae. Quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris, et sonitu terrebis aves, et ruris opaci falce premes umbras votisque vocaveris imbrem, heu magnum alterius frustra spectabis acervum, concussaque famem in silvis solabere quercu. Dicendum et, quae sint duris agrestibus arma, quis sine nec potuere seri nec surgere messes: vomis et inflexi primum grave robur aratri tardaque Eleusinae matris volventia plaustra tribulaque traheaeque et iniquo pondere rastri; virgea praeterea Celei vilisque supellex, arbuteae crates et mystica vannus Iacchi. Omnia quae multo ante memor provisa repones, si te digna manet divini gloria ruris. Continuo in silvis magna vi flexa domatur in burim et curvi formam accipit ulmus aratri. Huic a stirpe pedes temo protentus in octo, binae aures, duplici aptantur dentalia dorso caeditur et tilia ante iugo levis altaque fagus, stivaque, quae currus a tergo torqueat imos, et suspensa focis explorat robora fumus. Possum multa tibi veterum praecepta referre, ni refugis tenuisque piget cognoscere curas. Area cum primis ingenti aequanda cylindro et vertenda manu et creta solidanda tenaci, ne subeant herbae neu pulvere victa fatiscat, tum variae inludant pestes: saepe exiguus mus sub terris posuitque domos atque horrea fecit, aut oculis capti fodere cubilia talpae, inventusque cavis bufo et quae plurima terrae monstra ferunt, populatque ingentem farris acervum curculio atque inopi metuens formica senectae. Contemplator item, cum se nux plurima silvis induet in florem et ramos curvabit olentis. Si superant fetus, pariter frumenta sequentur magnaque cum magno veniet tritura calore; at si luxuria foliorum exuberat umbra, nequiquam pinguis palea teret area culmos. Semina vidi equidem multos medicare serentis et nitro prius et nigra perfundere amurca, grandior ut fetus siliquis fallacibus esset, et, quamvis igni exiguo, properata maderent. Vidi lecta diu et multo spectata labore degene
PREV.   NEXT  
|<   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28  
29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   >>  



Top keywords:

silvis

 

culmos

 
aratri
 

acervum

 

plurima

 

subeant

 

tenaci

 

herbae

 

pulvere

 

solidanda


ingenti
 

primis

 

aequanda

 

cylindro

 

vertenda

 

fatiscat

 

posuitque

 

terris

 

horrea

 

variae


inludant

 

pestes

 

exiguus

 

currus

 

degene

 

torqueat

 

suspensa

 

stivaque

 

caeditur

 
altaque

explorat

 
robora
 

refugis

 

labore

 

tenuisque

 

cognoscere

 

spectata

 

referre

 

Possum

 

praecepta


veterum

 

oculis

 

foliorum

 

luxuria

 

exuberat

 

pinguis

 

nequiquam

 
calore
 

tritura

 

frumenta