FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   42   43   44   45   46   47   48   49   50   >>  
praeterea vidit, nec portitor Orci amplius obiectam passus transire paludem. Quid faceret? Quo se rapta bis coniuge ferret? Quo fletu Manis, quae numina voce moveret? Illa quidem Stygia nabat iam frigida cumba. Septem illum totos perhibent ex ordine menses rupe sub aeria deserti ad Strymonis undam flesse sibi et gelidis haec evolvisse sub antris mulcentem tigres et agentem carmine quercus; qualis populea maerens philomela sub umbra amissos queritur fetus, quos durus arator observans nido implumes detraxit; at illa flet noctem ramoque sedens miserabile carmen integrat et maestis late loca questibus implet. Nulla Venus, non ulli animum flexere hymenaei. Solus Hyperboreas glacies Tanaimque nivalem arvaque Rhipaeis numquam viduata pruinis lustrabat raptam Eurydicen atque inrita Ditis dona querens; spretae Ciconum quo munere matres inter sacra deum nocturnique orgia Bacchi discerptum latos iuvenem sparsere per agros. Tum quoque marmorea caput a cervice revulsum gurgite cum medio portans Oeagrius Hebrus volveret, Eurydicen vox ipsa et frigida lingua ah miseram Eurydicen! anima fugiente vocabat: Eurydicen toto referebant flumine ripae. Haec Proteus, et se iactu dedit aequor in altum, quaque dedit, spumantem undam sub vertice torsit. At non Cyrene; namque ultro adfata timentem: `Nate, licet tristes animo deponere curas. Haec omnis morbi causa; hinc miserabile Nymphae, cum quibus illa choros lucis agitabat in altis, exitium misere apibus. Tu munera supplex tende petens pacem et faciles venerare Napaeas; namque dabunt veniam votis irasque remittent. Sed modus orandi qui sit, prius ordine dicam. Quattuor eximios praestanti corpore tauros, qui tibi nunc viridis depascunt summa Lycaei, delige et intacta totidem cervice iuvencas. Quattuor his aras alta ad delubra dearum constitue et sacrum iugulis demitte cruorem, corporaque ipsa boum frondoso desere luco. Post, ubi nona suos Aurora ostenderit ortus, inferias Orphei Lethaea papavera mittes et nigram mactabis ovem lucumque revises: placatam Eurydicen vitula venerabere caesa. Haud mora; continuo matris praecepta facessit; ad delubra venit, monstratas excitat aras, quattuor eximios praestanti corpore tauros ducit et intacta totidem cervice iuvencas. Post, ubi nona suos Aurora induxerat ortus, inferias Orphei mittit lucumque revisit. Hic vero subitum ac dictu mi
PREV.   NEXT  
|<   42   43   44   45   46   47   48   49   50   >>  



Top keywords:

Eurydicen

 

cervice

 
Aurora
 

Orphei

 

ordine

 

inferias

 

miserabile

 

praestanti

 

eximios

 

Quattuor


corpore
 

tauros

 

iuvencas

 

frigida

 

totidem

 

intacta

 

delubra

 

namque

 

lucumque

 

munera


supplex

 

aequor

 

veniam

 

irasque

 

apibus

 

vocabat

 

flumine

 

referebant

 

dabunt

 
venerare

misere

 
Napaeas
 

faciles

 

Proteus

 

petens

 

exitium

 

Cyrene

 

remittent

 

adfata

 

timentem


tristes

 

deponere

 

torsit

 

vertice

 

choros

 

quibus

 

agitabat

 
Nymphae
 

quaque

 

spumantem