FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47  
48   49   50   >>  
atque toris animosum pectus. Honesti spadices glaucique, color deterrimus albis et gilvo. Tum, si qua sonum procul arma dedere stare loco nescit, micat auribus et tremit artus collectumque premens volvit sub naribus ignem. Densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo; at duplex agitur per lumbos spina, cavatque tellurem et solido graviter sonat ungula cornu. Talis Amyclaei domitus Pollucis habenis Cyllarus et, quorum Grai meminere poetae, Martis equi biiuges et magni currus Achilli. Talis et ipse iubam cervice effundit equina coniugis adventu pernix Saturnus et altum Pelion hinnitu fugiens implevit acuto. Hunc quoque, ubi aut morbo gravis aut iam segnior annis deficit, abde domo nec turpi ignosce senectae. frigidus in Venerem senior, frustraque laborem ingratum trahit, et, si quando ad proelia ventum est, ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis, incassum furit. Ergo animos aevumque notabis praecipue; hinc alias artis prolemque parentum et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae. Nonne vides, cum praecipiti certamine campum corripuere ruuntque effusi carcere currus, cum spes arrectae iuvenum, exsultantiaque haurit corda pavor pulsans? Illi instant verbere torto et proni dant lora, volat vi fervidus axis; iamque humiles, iamque elati sublime videntur aera per vacuum ferri atque adsurgere in auras; nec mora nec requies; at fulvae nimbus harenae tollitur, umescunt spumis flatuque sequentum: tantus amor laudum, tantae est victoria curae. Primus Erichthonius currus et quattuor ausus iungere equos rapidusque rotis insistere victor Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere impositi dorso atque equitem docuere sub armis insultare solo et gressus glomerare superbos. Aequus uterque labor, aeque iuvenemque magistri exquirunt calidumque animis et cursibus acrem, quamvis saepe fuga versos ille egerit hostis et patriam Epirum referat fortisque Mycenas Neptunique ipsa deducat origine gentem. His animadversis instant sub tempus et omnis impendunt curas denso distendere pingui, quem legere ducem et pecori dixere maritum; florentisque secant herbas fluviosque ministrant farraque, ne blando nequeat superesse labori invalidique patrum referant ieiunia nati. Ipsa autem macie tenuant armenta volentes, atque, ubi concubitus primos iam nota voluptas sollicitat, frondesque negant et fontibus arcent. Saepe et
PREV.   NEXT  
|<   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47  
48   49   50   >>  



Top keywords:

currus

 

dedere

 

iamque

 

instant

 

victor

 

insistere

 
Lapithae
 

impositi

 

gyrosque

 
Pelethronii

iungere

 

rapidusque

 

superbos

 

pulsans

 
Aequus
 

uterque

 
glomerare
 

gressus

 

verbere

 

quattuor


docuere
 

insultare

 

equitem

 

Primus

 

adsurgere

 
requies
 

nimbus

 

fulvae

 

vacuum

 

fervidus


humiles

 

sublime

 

videntur

 

harenae

 

tollitur

 
laudum
 

tantae

 
victoria
 

tantus

 

spumis


umescunt

 
flatuque
 

sequentum

 

Erichthonius

 

cursibus

 

superesse

 
nequeat
 

blando

 
labori
 
invalidique