FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43  
44   45   46   47   48   49   50   >>  
ercet cura salicti. Iam vinctae vites, iam falcem arbusta reponunt, iam canit effectos extremus vinitor antes: sollicitanda tamen tellus pulvisque movendus et iam maturis metuendus Iuppiter uvis. Contra non ulla est oleis cultura; neque illae procurvam exspectant falcem rastrosque tenacis, cum semel haeserunt arvis aurasque tulerunt; ipsa satis tellus, cum dente recluditur unco, sufficit humorem et gravidas, cum vomere, fruges. Hoc pinguem et placitam Paci nutritor olivam. Poma quoque, ut primum truncos sensere valentis et viris habuere suas, ad sidera raptim vi propria nituntur opisque haud indiga nostrae. Nec minus interea fetu nemus omne gravescit sanguineisque inculta rubent aviaria bacis. Tondentur cytisi, taedas silva alta ministrat, pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt. Et dubitant homines serere atque inpendere curam quid maiora sequar?---salices humilesque genestae aut illae pecori frondem aut pastoribus umbram Sufficiunt saepemque satis et pabula melli--- et iuvat undantem buxo spectare Cytorum naryciaeque picis lucos, iuvat arva videre non rastris, hominum non ulli obnoxia curae. Ipsae Caucasio steriles in vertice silvae, quas animosi Euri adsidue franguntque feruntque, dant alios aliae fetus, dant utile lignum navigiis pinus, domibus cedrumque cupressosque. Hinc radios trivere rotis, hinc tympana plaustris agricolae et pandas ratibus posuere carinas, viminibus salices fecundae, frondibus ulmi, at myrtus validis hastilibus et bona bello cornus, Ituraeos taxi torquentur in arcus. Nec tiliae leves aut torno rasile buxum non formam accipiunt ferroque cavantur acuto. Nec non et torrentem undam levis innatat alnus, missa Pado; nec non et apes examina condunt corticibusque cavis vitiosaeque ilicis alvo. Quid memorandum aeque Baccheia dona tulerunt Bacchus et ad culpam causas dedit; ille furentis centauros leto domuit, Rhoetumque Pholumque et magno Hylaeum Lapithis cratere minantem. O fortunatos nimium, sua si bona norint, agricolas! quibus ipsa procul discordibus armis fundit humo facilem victum iustissima tellus. Si non ingentem foribus domus alta superbis mane salutantum totis vomit aedibus undam, nec varios inhiant pulchra testudine postis inlusasque auro vestes Ephyreiaque aera, alba neque Assyrio fucatur lana veneno nec casia liquidi corrumpitur usus olivi: at secura quies et ne
PREV.   NEXT  
|<   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43  
44   45   46   47   48   49   50   >>  



Top keywords:

tellus

 

salices

 

tulerunt

 

falcem

 

torquentur

 

tiliae

 
formam
 

rasile

 

corticibusque

 
condunt

examina

 

vitiosaeque

 

ilicis

 

cavantur

 
ferroque
 

torrentem

 
innatat
 

accipiunt

 

hastilibus

 

cupressosque


cedrumque
 

radios

 

trivere

 

domibus

 

navigiis

 
lignum
 

tympana

 

plaustris

 

validis

 

myrtus


Ituraeos

 

cornus

 

frondibus

 

fecundae

 

pandas

 
agricolae
 

ratibus

 
posuere
 

viminibus

 

carinas


causas

 
inhiant
 

varios

 

aedibus

 

pulchra

 

testudine

 
inlusasque
 

postis

 
foribus
 
ingentem