FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44  
45   46   47   48   49   50   >>  
scia fallere vita, dives opum variarum, at latis otia fundis--- speluncae vivique lacus et frigida Tempe mugitusque boum mollesque sub arbore somni--- non absunt; illic saltus ac lustra ferarum et patiens operum exiguoque adsueta iuventus, sacra deum sanctique patres; extrema per illos iustitia excedens terris vestigia fecit. Me vero primum dulces ante omnia Musae, quarum sacra fero ingenti percussus amore, accipiant caelique vias et sidera monstrent, defectus solis varios lunaeque labores; unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, quid tantum Oceano properent se tinguere soles hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet. Sin, has ne possim naturae accedere partis, frigidus obstiterit circum praecordia sanguis: rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes, flumina amem silvasque inglorius. O ubi campi Spercheosque et virginibus bacchata Lacaenis Taygeta! O, qui me gelidis convallibus Haemi sistat et ingenti ramorum protegat umbra! Felix, qui potuit rerum cognoscere causas, atque metus omnis et inexorabile fatum subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari. Fortunatus et ille, deos qui novit agrestis, panaque Silvanumque senem Nymphasque sorores: illum non populi fasces, non purpura regum flexit et infidos agitans discordia fratres aut coniurato descendens Dacus ab Histro, non res Romanae perituraque regna; neque ille aut doluit miserans inopem aut invidit habenti quos rami fructus, quos ipsa volentia rura sponte tulere sua, carpsit; nec ferrea iura insanumque forum aut populi tabularia vidit. sollicitant alii remis freta caeca ruuntque in ferrum, penetrant aulas et limina regum; hic petit excidiis urbem miserosque Penatis, ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro; condit opes alius defossoque incubat auro; hic stupet attonitus rostris; hunc plausus hiantem per cuneos---geminatus enim plebisque patrumque--- corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum, exsilioque domos et dulcia limina mutant atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem. Agricola incurvo terram dimovit aratro: hinc anni labor, hinc patriam parvosque nepotes sustinet, hinc armenta boum meritosque iuvencos. Nec requies, quin aut pomis exuberet annus aut fetu pecorum aut cerealis mergite culmi, proventuque oneret sulcos atque horrea vincat. Venit hiems: teritur Sicyonia baca trape
PREV.   NEXT  
|<   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44  
45   46   47   48   49   50   >>  



Top keywords:

terris

 

patriam

 
limina
 

ingenti

 

populi

 

tabularia

 

sollicitant

 

insanumque

 

sorores

 

Nymphasque


ferrea
 

ruuntque

 

excidiis

 

miserosque

 

panaque

 

Penatis

 

Silvanumque

 

carpsit

 

agrestis

 

ferrum


penetrant

 

tulere

 

Romanae

 

infidos

 

perituraque

 

Histro

 

agitans

 

fratres

 

coniurato

 
descendens

flexit

 
doluit
 

fructus

 

volentia

 

discordia

 

sponte

 

fasces

 

habenti

 

inopem

 

miserans


invidit

 

purpura

 

condit

 

iuvencos

 

meritosque

 

requies

 

exuberet

 
armenta
 

sustinet

 

aratro