FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29  
30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   >>  
rare tamen, ni vis humana quot annis maxima quaeque manu legeret. Sic omnia fatis in peius ruere ac retro sublapsa referri, non aliter, quam qui adverso vix flumine lembum remigiis subigit, si bracchia forte remisit, atque illum in praeceps prono rapit alveus amni. Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis Haedorumque dies servandi et lucidus Anguis, quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi. Libra die somnique pares ubi fecerit horas et medium luci atque umbris iam dividit orbem, exercete, viri, tauros, serite hordea campis usque sub extremum brumae intractabilis imbrem; nec non et lini segetem et Cereale papaver tempus humo tegere et iamdudum incumbere aratris, dum sicca tellure licet, dum nubila pendent. Vere fabis satio; tum te quoque, Medica, putres accipiunt sulci et milio venit annua cura, candidus auratis aperit cum cornibus annum Taurus et averso cedens Canis occidit astro. At si triticeam in messem robustaque farra exercebis humum solisque instabis aristis, ante tibi Eoae Atlantides abscondantur Gnosiaque ardentis decedat stella Coronae, debita quam sulcis committas semina quamque invitae properes anni spem credere terrae. Multi ante occasum Maiae coepere; sed illos exspectata seges vanis elusit avenis. Si vero viciamque seres vilemque phaselum nec Pelusiacae curam aspernabere lentis, haud obscura cadens mittet tibi signa Bootes: incipe et ad medias sementem extende pruinas. Idcirco certis dimensum partibus orbem per duodena regit mundi Sol aureus astra. Quinque tenent caelum zonae; quarum una corusco semper sole rubens et torrida semper ab igni; quam circum extremae dextra laevaque trahuntur caeruleae, glacie concretae atque imbribus atris; has inter mediamque duae mortalibus aegris munere concessae divom, et via secta per ambas, obliquus qua se signorum verteret ordo. Mundus, ut ad Scythiam Rhipaeasque arduus arces consurgit, premitur Libyae devexus in austros. Hic vertex nobis semper sublimis; at illum sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi. Maximus hic flexu sinuoso elabitur Anguis circum perque duas in morem fluminis Arctos, Arctos Oceani metuentis aequore tingui. Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox, semper et obtenta densentur nocte tenebrae, aut redit a nobis Aurora diemque reducit; nosque ubi primus equis Oriens ad
PREV.   NEXT  
|<   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29  
30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   >>  



Top keywords:

semper

 

Arctos

 
circum
 

Anguis

 

Quinque

 

tenent

 

caelum

 

aureus

 

glacie

 

partibus


duodena
 

caeruleae

 

rubens

 

laevaque

 

torrida

 

dextra

 

credere

 

extremae

 

quarum

 

corusco


trahuntur

 

pruinas

 

occasum

 

viciamque

 

vilemque

 

Pelusiacae

 

phaselum

 

avenis

 

exspectata

 
elusit

aspernabere

 
lentis
 

extende

 

sementem

 

medias

 

coepere

 

terrae

 

certis

 

Idcirco

 

concretae


incipe

 

obscura

 

cadens

 

mittet

 

Bootes

 

dimensum

 

aegris

 
fluminis
 

Oceani

 

metuentis