FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   >>  
miserabere fractas, at suffire thymo cerasque recidere inanes quis dubitet? nam saepe favos ignotus adedit stellio et lucifugis congesta cubilia blattis immunisque sedens aliena ad pabula fucus aut asper crabro imparibus se immiscuit armis, aut dirum tiniae genus, aut invisa Minervae laxos in foribus suspendit aranea casses. Quo magis exhaustae fuerint, hoc acrius omnes incumbent generis lapsi sarcire ruinas complebuntque foros et floribus horrea texent. Si vero, quoniam casus apibus quoque nostros vita tulit, tristi languebunt corpora morbo--- quod iam non dubiis poteris cognoscere signis: continuo est aegris alius color, horrida vultum deformat macies, tum corpora luce carentum exportant tectis et tristia funera ducunt; aut illae pedibus conexae ad limina pendent, aut intus clausis cunctantur in aedibus, omnes ignavaeque fame et contracto frigore pigrae. Tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant, frigidus ut quondam silvis immurmurat Auster, ut mare sollicitum stridit refluentibus undis, aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis: hic iam galbaneos suadebo incendere odores mellaque harundineis inferre canalibus, ultro hortantem et fessas ad pabula nota vocantem. Proderit et tunsum gallae admiscere saporem Arentesque rosas aut igni pinguia multo defruta vel psithia passos de vite racemos Cecropiumque thymum et grave olentia centaurea. Est etiam flos in pratis, cui nomen amello fecere agricolae, facilis quaerentibus herba; namque uno ingentem tollit de caespite silvam, aureus ipse, sed in foliis, quae plurima circum funduntur, violae sublucet purpura nigrae; [saepe deum nexis ornatae torquibus arae;] asper in ore sapor; tonsis in vallibus illum pastores et curva legunt prope flumina Mellae. Huius odorato radices incoque Baccho pabulaque in foribus plenis adpone canistris. Sed siquem proles subito defecerit omnis, nec genus unde novae stirpis revocetur habebit, tempus et Arcadii memoranda inventa magistri pandere, quoque modo caesis iam saepe iuvencis insincerus apes tulerit cruor. Altius omnem expediam prima repetens ab origine famam. Nam qua Pellaei gens fortunata Canopi accolit effuso stagnantem flumine Nilum et circum pictis vehitur sua rura phaselis, quaque pharetratae vicinia Persidis urget, [et viridem Aegyptum nigra fecundat harena, et diversa ruens septem discurrit in ora usque
PREV.   NEXT  
|<   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   >>  



Top keywords:

foribus

 

quoque

 
clausis
 

circum

 

corpora

 

pabula

 

nigrae

 

purpura

 

violae

 

plurima


funduntur
 

foliis

 

sublucet

 

flumina

 

legunt

 

Mellae

 

incoque

 

radices

 

odorato

 

pastores


torquibus

 

ornatae

 

vallibus

 

tonsis

 

ingentem

 

Cecropiumque

 

racemos

 

thymum

 

centaurea

 
olentia

passos

 
psithia
 

Arentesque

 

pinguia

 

defruta

 

namque

 

Baccho

 

tollit

 

silvam

 

caespite


quaerentibus

 

facilis

 

pratis

 

amello

 

agricolae

 

fecere

 

aureus

 
proles
 

flumine

 

stagnantem