FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33  
34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   >>  
levem fugiens raptim secat aethera pinnis Tum liquidas corvi presso ter gutture voces aut quater ingeminant, et saepe cubilibus altis nescio qua praeter solitum dulcedine laeti inter se in foliis strepitant; iuvat imbribus actis progeniem parvam dulcisque revisere nidos; haud equidem credo, quia sit divinitus illis ingenium aut rerum fato prudentia maior; verum ubi tempestas et caeli mobilis humor mutavere vias et Iuppiter uvidus austris denset, erant quae rara modo, et, quae densa, relaxat, vertuntur species animorum et pectora motus nunc alios, alios, dum nubila ventus agebat, concipiunt: hinc ille avium concentus in agris et laetae pecudes et ovantes gutture corvi. Si vero solem ad rapidum lunasque sequentis ordine respicies, numquam te crastina fallet hora neque insidiis noctis capiere serenae. Luna, revertentis cum primum colligit ignis, si nigrum obscuro conprenderit aera cornu, maxumus agricolis pelagoque parabitur imber; at si virgineum suffuderit ore ruborem, ventus erit; vento semper rubet aurea Phoebe. Sin ortu quarto, namque is certissimus auctor, pura neque obtunsis per caelum cornibus ibit, totus et ille dies et qui nascentur ab illo exactum ad mensem pluvia ventisque carebunt, votaque servati solvent in litore nautae Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae. Sol quoque et exoriens et cum se condet in undas signa dabit; solem certissima signa sequuntur, et quae mane refert et quae surgentibus astris. Ille ubi nascentem maculis variaverit ortum conditus in nubem medioque refugerit orbe, suspecti tibi sint imbres; namque urget ab alto arboribusque satisque Notus pecorique sinister. Aut ubi sub lucem densa inter nubila sese diversi rumpent radii aut ubi pallida surget Tithoni croceum linquens Aurora cubile, heu male tum mitis defendet pampinus uvas: tam multa in tectis crepitans salit horrida grando. Hoc etiam, emenso cum iam decedit Olympo, profuerit meminisse magis; nam saepe videmus ipsius in voltu varios errare colores: caeruleus pluviam denuntiat, igneus Euros; sin maculae incipient rutilo inmiscerier igni, omnia tum pariter vento nimbisque videbis fervere. Non illa quisquam me nocte per altum ire, neque a terra moneat convellere funem. At si, cum referetque diem condetque relatum, lucidus orbis erit, frustra terrebere nimbis et claro silvas cernes Aquilone moveri. Denique quid vesper
PREV.   NEXT  
|<   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33  
34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   >>  



Top keywords:

nubila

 

ventus

 

namque

 

gutture

 

rumpent

 

diversi

 
arboribusque
 

satisque

 

sinister

 
pecorique

pallida

 

Tithoni

 

defendet

 

pampinus

 
croceum
 

imbres

 
linquens
 

Aurora

 

cubile

 

surget


condet
 

exoriens

 

quoque

 

fugiens

 

certissima

 
Melicertae
 

litore

 

solvent

 

servati

 

nautae


Glauco

 

Panopeae

 

sequuntur

 

medioque

 

conditus

 
refugerit
 

suspecti

 
variaverit
 

surgentibus

 

refert


astris

 
maculis
 

nascentem

 

tectis

 

moneat

 

convellere

 
fervere
 

videbis

 
quisquam
 
referetque