FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148  
149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   >>   >|  
Quis deus, o musae, tam saeva incendia Teucris avertit? Tantos ratibus quis depulit ignes? Dicite. Prisca fides facto, sed fama perennis. Tempore quo primum Phrygia formabat in Ida Aeneas classem et pelagi petere alta parabat, ipsa deum fertur genetrix Berecyntia magnum vocibus his adfata Iovem: 'Da, nate, petenti, quod tua cara parens domito te poscit Olympo. [Pinea silva mihi, multos dilecta per annos] lucus in arce fuit summa, quo sacra ferebant, nigranti picea trabibusque obscurus acernis: has ego Dardanio iuveni, cum classis egeret, laeta dedi; nunc sollicitam timor anxius angit. Solve metus atque hoc precibus sine posse parentem: ne cursu quassatae ullo neu turbine venti vincantur, prosit nostris in montibus ortas.' Filius huic contra, torquet qui sidera mundi: 'O genetrix, quo fata vocas, aut quid petis istis? Mortaline manu factae immortale carinae fas habeant certusque incerta pericula lustret Aeneas? Cui tanta deo permissa potestas? Immo ubi defunctae finem portusque tenebunt Ausonios olim, quaecumque evaserit undis Dardaniumque ducem Laurentia vexerit arva, mortalem eripiam formam magnique iubebo aequoris esse deas, qualis Nereia Doto et Galatea secant spumantem pectore pontum. Dixerat idque ratum Stygii per flumina fratris, per pice torrentis atraque voragine ripas adnuit et totum nutu tremefecit Olympum. Ergo aderat promissa dies et tempora Parcae debita complerant, cum Turni iniuria Matrem admonuit ratibus sacris depellere taedas. Hic primum nova lux oculis offulsit et ingens visus ab Aurora caelum transcurrere nimbus Idaeique chori; tum vox horrenda per auras excidit et Troum Rutulorumque agmina complet: 'Ne trepidate meas, Teucri, defendere navis neve armate manus: maria ante exurere Turno quam sacras dabitur pinus. Vos ite solutae, ite deae pelagi: genetrix iubet.' Et sua quaeque continuo puppes abrumpunt vincula ripis delphinumque modo demersis aequora rostris ima petunt. Hinc virgineae (mirabile monstrum) quot prius aeratae steterant ad litora prorae reddunt se totidem facies pontoque feruntur. Obstipuere animis Rutuli, conterritus ipse turbatis Messapus equis, cunctatur et amnis rauca sonans revocatque pedem Tiberinus ab alto. At non audaci Turno fiducia cessit; ultro animos tollit dictis atque increpat ultro: Troianos haec monstra petunt, his Iuppiter ipse auxilium s
PREV.   NEXT  
|<   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148  
149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   >>   >|  



Top keywords:
genetrix
 

pelagi

 

Aeneas

 

primum

 

petunt

 
ratibus
 
Aurora
 

Idaeique

 

caelum

 
transcurrere

nimbus

 

ingens

 
taedas
 

depellere

 

sacris

 
offulsit
 

oculis

 
Teucri
 

trepidate

 
defendere

auxilium

 

complet

 

horrenda

 
admonuit
 
excidit
 

agmina

 

Rutulorumque

 
iniuria
 
Stygii
 

flumina


fratris

 
torrentis
 

Dixerat

 

pontum

 
Nereia
 

qualis

 

Galatea

 

secant

 

pectore

 
spumantem

atraque

 
voragine
 

Parcae

 

tempora

 

debita

 

complerant

 

armate

 

promissa

 

aderat

 
adnuit