relieve!
This is the portion Thy child begs;
Not that of rust, and rags, and dregs.
JORDANIS.
Quid celebras auratam undam, et combusta pyropis
Flumina, vel medio quae serit aethra salo?
Aeternum refluis si pernoctaret in undis
Ph[oe]bus, et incertam sidera suda Tethyn
Si colerent, tantae gemmae! nil caerula librem:
Sorderet rubro in littore dives Eos.
Pactoli mea lympha macras ditabit arenas,
Atque universum gutta minuta Tagum.
O caram caput! O cincinnos unda beatos
Libata! O Domini balnea sancta mei!
Quod fortunatum voluit spectare canalem,
Hoc erat in laudes area parva tuas.
Jordanis in medio perfusus flumine lavit,
Divinoque tuas ore beavit aquas.
Ah! Solyma infelix rivis obsessa prophanis!
Amisit genium porta Bethesda suum.
Hic Orientis aquae currunt, et apostata Parphar,
Atque Abana immundo turbidus amne fluit,
Ethnica te totam cum f[oe]davere fluenta,
Mansit Christicola Jordanis unus aqua.
SERVILII FATUM, SIVE VINDICTA DIVINA.
Et sic in cithara, sic in dulcedine vitae
Et facti et luctus regnat amarities.
Quam subito in fastum extensos atque esseda[68] vultus
Ultrici oppressit vilis arena sinu!
Si violae, spiransque crocus: si lilium [Greek: aeinon]
Non nisi justorum nascitur e cinere:
Spinarum, tribulique atque infelicis avenae
Quantus in hoc tumulo et qualis acervus erit?
Dii superi! damnosa piis sub sidera longum
Mansuris stabilem conciliate fidem!
Sic olim in c[oe]lum post nimbos clarius ibunt,
Supremo occidui tot velut astra die.
Quippe ruunt horae, qualisque in corpore vixit,
Talis it in tenebras bis moriturus homo.
FOOTNOTES:
[68] The original edition misprints _essera_.
DE SALMONE
_Ad virum optimum, et sibi familiarius notum: D. Thomam Poellum
Cantrevensem: S. S. Theologiae Doctorem._
Accipe praerapido salmonem in gurgite captum,
Ex imo in summas cum penetrasset aquas,
Mentitae culicis quem forma elusit inanis:
Picta coloratis plumea musca notis.
Dum captat, capitur; vorat inscius, ipse vorandus;
Fitque cibi raptor grata rapina mali.
Alma quies! miserae merces ditissima vitae,
Quam tuto in tacitis hic latuisset aquis!
Qui dum spumosi fremitus et murmura rivi
Quaeritat, hamato sit cita praeda cibo,
Quam grave magn
|