|
et amicorum intercessu praesentantur; addo etiam
et magnificis nonnunquam elogiis morum et scientiae; et jam valedicturi
testimonialibus hisce litteris, amplissime conscriptis in eorum gratiam
honorantur, abiis, qui fidei suae et existimationis jacturam proculdubio
faciunt. "Doctores enim et professores" (quod ait [2088]ille) "id unum
curant, ut ex professionibus frequentibus, et tumultuariis potius quam
legitimis, commoda sua promoverant, et ex dispendio publico suum faciant
incrementum." Id solum in votis habent annui plerumque magistratus, ut ab
incipientium numero [2089]pecunias emungant, nec multum interest qui sint,
literatores an literati, modo pingues, nitidi, ad aspectum speciosi, et
quod verbo dicam, pecuniosi sint. [2090]Philosophastri licentiantur in
artibus, artem qui non habent, [2091]"Eosque sapientes esse jubent, qui
nulla praediti sunt sapientia, et nihil ad gradum praeterquam velle
adferunt." Theologastri (solvant modo) satis superque docti, per omnes
honorum gradus evehuntur et ascendunt. Atque hinc fit quod tam viles
scurrae, tot passim idiotae, literarum crepusculo positi, larvae pastorum,
circumforanei, vagi, barbi, fungi, crassi, asini, merum pecus in
sacrosanctos theologiae aditus, illotis pedibus irrumpant, praeter
inverecundam frontem adferentes nihil, vulgares quasdam quisquilias, et
scholarium quaedam nugamenta, indigna quae vel recipiantur in triviis. Hoc
illud indignum genus hominum et famelicum, indigum, vagum, ventris
mancipium, ad stivam potius relegandum, ad haras aptius quam ad aras, quod
divinas hasce literas turpiter prostituit; hi sunt qui pulpita complent, in
aedes nobilium irrepunt, et quum reliquis vitae destituantur subsidiis, ob
corporis et animi egestatem, aliarum in repub. partium minime capaces sint;
ad sacram hanc anchoram confugiunt, sacerdotium quovis modo captantes, non
ex sinceritate, quod [2092]Paulus ait, "sed cauponantes verbum Dei." Ne
quis interim viris bonis detractum quid putet, quos habet ecclesia
Anglicana quamplurimos, eggregie doctos, illustres, intactae famae,
homines, et plures forsan quam quaevis Europae provincia; ne quis a
florentisimis Academiis, quae viros undiquaque doctissimos, omni virtutum
genere suspiciendos, abunde producunt. Et multo plures utraque habitura,
multo splendidior futura, si non hae sordes splendidum lumen ejus
obfuscarent, obstaret corruptio, et cauponantes quaedam harpyae,
proletariique bonum hoc nobis non inviderent. Nemo enim tam ca
|