promittitur) "planissime insanit." Utcunque vel undecunque malum hoc
originem ducat, non ultra quaeram, ex his primordiis caepit vitiorum
colluvies, omnis calamitas, omne miseriarum agmen in Ecclesiam invehitur.
Hinc tam frequens simonia, hinc ortae querelae, fraudes, imposturae, ab hoc
fonte se derivarunt omnes nequitiae. Ne quid obiter dicam de ambitione,
adulatione plusquam aulica, ne tristi domicaenio laborent, de luxu, de
foedo nonnunquam vitae exemplo, quo nonnullos offendunt, de compotatione
Sybaritica, &c. hinc ille squalor academicus, "tristes hac tempestate
Camenae," quum quivis homunculus artium ignarus, hic artibus assurgat, hunc
in modum promoveatur et ditescat, ambitiosis appellationibus insignis, et
multis dignitatibus augustus vulgi oculos perstringat, bene se habeat, et
grandia gradiens majestatem quandam ac amplitudinem prae se ferens,
miramque sollicitudinem, barba reverendus, toga nitidus, purpura coruscus,
supellectilis splendore, et famulorum numero maxime conspicuus. "Quales
statuae" (quod ait [2100]ille) "quae sacris in aedibus columnis imponuntur,
velut oneri cedentes videntur, ac si insudarent, quum revera sensu sint
carentes, et nihil saxeam adjuvent firmitatem:" atlantes videri volunt,
quum sint statuae lapideae, umbratiles revera homunciones, fungi, forsan et
bardi, nihil a saxo differentes. Quum interim docti viri, et vilae
sanctioris ornamentis praediti, qui aestum diei sustinent, his iniqua sorte
serviant, minimo forsan salario contenti, puris nominibus nuncupati,
humiles, obscuri, multoque digniores licet, egentes, inhonorati vitam
privam privatam agant, tenuique sepulti sacerdotio, vel in collegiis suis
in aeternum incarcerati, inglorie delitescant. Sed nolo diutius hanc movere
sentinam, hinc illae lachrymae, lugubris musarum habitus, [2101]hinc ipsa
religio (quod cum Secellio dicam) "in ludibrium et contemptum adducitur,"
abjectum sacerdotium (atque haec ubi fiunt, ausim dicere, et pulidum [2102]
putidi dicterium de clero usurpare) "putidum vulgus," inops, rude,
sordidum, melancholicum, miserum, despicabile, contemnendum.[2103]
MEMB. IV.
SUBSECT. I--_Non-necessary, remote, outward, adventitious, or accidental
causes: as first from the Nurse_.
Of those remote, outward, ambient, necessary causes, I have sufficiently
discoursed in the precedent member, the non-necessary follow; of which,
saith [2104]Fuchsius, no art can be made, by reason of their uncertainty,
casualty, and multitud
|