FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134  
135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   >>   >|  
tem incommoda nostra fonte tenet, quocumque solo pulcherrimus exis, semper honore meo, semper celebrabere donis corniger hesperidum fluvius regnator aquarum. Adsis o tantum et propius tua numina firmes.' sic memorat geminasque legit de classe biremis remigioque aptat, socios simul instruit armis. Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum; candida per silvam cum fetu concolor albo procubuit viridique in litore conspicitur sus. Quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxuma Iuno, mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram. Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem leniit, et tacita refluens ita substitit unda, mitis ut in morem stagni placidaeque paludis sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset. Ergo iter inceptum celerant rumore secundo; labitur uncta vadis abies; mirantur et undae, miratur nemus insuetum fulgentia longe scuta virum fluvio pictasque innare carinas. Olli remigio noctemque diemque fatigant et longos superant flexus variisque teguntur arboribus viridisque secant placido aequore silvas. Sol medium caeli conscenderat igneus orbem, cum muros arcemque procul ac rara domorum tecta vident, quae nunc Romana potentia caelo aequavit, tum res inopes Euandrus habebat: ocius advertunt proras urbique propinquant. Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem Amphitryoniadae magno divisque ferebat ante urbem in luco. Pallas huic filius una, una omnes iuvenum primi pauperque senatus tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras. Ut celsas videre rates atque inter opacum adlabi nemus et tacitis incumbere remis, terrentur visu subito cunctique relictis consurgunt mensis. Audax quos rumpere Pallas sacra vetat raptoque volat telo obvius ipse et procul e tumulo: 'Iuvenes, quae causa subegit ignotas temptare vias, quo tenditis?' inquit. 'Qui genus? Unde domo? Pacemne huc fertis an arma?' Tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta paciferaeque manu ramum praetendit olivae: 'Troiugenas ac tela vides inimica Latinis, quos illi bello profugos egere superbo. Euandrum petimus. Ferte haec et dicite lectos Dardaniae venisse duces socia arma rogantis.' Obstipuit tanto percussus nomine Pallas: 'Egredere o quicumque es' ait 'coramque parentem adloquere ac nostris succede penatibus hospes.' excepitque manu dextramque amplexus inhaesit. Progressi subeunt luco fluviumque relinquunt. Tum regem A
PREV.   NEXT  
|<   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134  
135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   >>   >|  



Top keywords:
Pallas
 

Aeneas

 

semper

 

procul

 

terrentur

 
adlabi
 
videre
 

opacum

 

incumbere

 
tacitis

subito

 

raptoque

 
obvius
 

rumpere

 

celsas

 
cunctique
 

relictis

 
mensis
 

consurgunt

 
dabant

propinquant

 

sollemnem

 

honorem

 
urbique
 
proras
 

inopes

 

Euandrus

 
habebat
 
advertunt
 

Amphitryoniadae


senatus

 
pauperque
 

tumulo

 

tepidusque

 
fumabat
 

iuvenum

 

ferebat

 

divisque

 

filius

 
inquit

Obstipuit

 
rogantis
 

percussus

 

nomine

 

quicumque

 

Egredere

 

petimus

 

dicite

 

lectos

 
venisse