FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35  
36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   >>   >|  
uralibus igitur rationabiliter, in mathematicis disciplinaliter, in diuinis intellectualiter uersari oportebit neque diduci ad imaginationes, sed potius ipsam inspicere formam quae uere forma neque imago est et quae esse ipsum est et ex qua esse est. Omne namque esse ex forma est. Statua enim non secundum aes quod est materia, sed secundum formam qua in eo insignita est effigies animalis dicitur, ipsumque aes non secundum terram quod est eius materia, sed dicitur secundum aeris figuram. Terra quoque ipsa non secundum [Greek: apoion hulaen] dicitur, sed secundum siccitatem grauitatemque quae sunt formae. Nihil igitur secundum materiam esse dicitur sed secundum propriam formam. Sed diuina substantia sine materia forma est atque ideo unum et est id quod est. Reliqua enim non sunt id quod sunt. Vnum quodque enim habet esse suum ex his ex quibus est, id est ex partibus suis, et est hoc atque hoc, id est partes suae coniunctae, sed non hoc uel hoc singulariter, ut cum homo terrenus constet ex anima corporeque, corpus et anima est, non uel corpus uel anima in partem; igitur non est id quod est. Quod uero non est ex hoc atque hoc, sed tantum est hoc, illud uere est id quod est; et est pulcherrimum fortissimumque quia nullo nititur. Quocirca hoc uere unum in quo nullus numerus, nullum in eo aliud praeterquam id quod est. Neque enim subiectum fieri potest; forma enim est, formae uero subiectae esse non possunt. Nam quod ceterae formae subiectae accidentibus sunt ut humanitas, non ita accidentia suscipit eo quod ipsa est, sed eo quod materia ei subiecta est; dum enim materia subiecta humanitati suscipit quodlibet accidens, ipsa hoc suscipere uidetur humanitas. Forma uero quae est sine materia non poterit esse subiectum nec uero inesse materiae, neque enim esset forma sed imago. Ex his enim formis quae praeter materiam sunt, istae formae uenerunt quae sunt in materia et corpus efficiunt. Nam ceteras quae in corporibus sunt abutimur formas uocantes, dum imagines sint. Adsimulantur enim formis his quae non sunt in materia constitutae. Nulla igitur in eo diuersitas, nulla ex diuersitate pluralitas, nulla ex accidentibus multitudo atque idcirco nec numerus. II. We will now begin a careful consideration of each several point, as far as they can be grasped and understood; for it has been wisely said,[12] in my opinion, that it is a scholar's duty to formulate his belief about anything according to its real nature. S
PREV.   NEXT  
|<   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35  
36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   >>   >|  



Top keywords:

materia

 

secundum

 
dicitur
 

igitur

 

formae

 

corpus

 

formam

 
subiecta
 

suscipit

 

humanitas


subiectum

 

numerus

 

formis

 
accidentibus
 
subiectae
 

materiam

 

efficiunt

 
ceteras
 

corporibus

 

uenerunt


humanitati
 

praeter

 
nature
 

uocantes

 

scholar

 

imagines

 

abutimur

 

formas

 

suscipere

 
uidetur

accidens

 

quodlibet

 

materiae

 
formulate
 

inesse

 
poterit
 
belief
 

consideration

 

wisely

 
careful

understood

 
grasped
 
diuersitate
 

pluralitas

 

diuersitas

 

constitutae

 

multitudo

 
idcirco
 
opinion
 

Adsimulantur