FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   2   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   >>  
i pendere sua patereris in arbore poma: Tityrus hinc aberat. Ipsae te, Tityre, pinus, ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant. _T._ Quid facerem? Neque servitio me exire licebat, nec tam praesentis alibi cognoscere divos. hic illum vidi iuvenem, Meliboee, quot annis bis senos cui nostra dies altaria fumant; hic mihi responsum primus dedit ille petenti: 'pascite, ut ante, boves, pueri, submittite tauros.' _M._ Fortunate senex, ergo tua rura manebunt, et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus limosoque palus obducat pascua iunco! Non insueta gravis temptabunt pabula fetas, nec mala vicini pecoris contagia laedent. Fortunate senex, hic, inter flumina nota et fontis sacros, frigus captabis opacum! hinc tibi, quae semper, vicino ab limite, saepes Hyblaeis apibus florem depasta salicti saepe levi somnum suadebit inire susurro; hinc alta sub rupe canet frondator ad auras; nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes, nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo. _T._ Ante leves ergo pascentur in aequore cervi, et freta destituent nudos in litore pisces, ante pererratis amborum finibus exsul aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim, quam nostro illius labatur pectore voltus. _M._ At nos hinc alii sitientis ibimus Afros, pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxen, pauperis toto divisos orbe Britannos. En umquam patrios longo post tempore finis, pauperis et tuguri congestum caespite culmen, post aliquot mea regna videns mirabor aristas? Impius haec tam culta novalia miles habebit, barbarus has segetes? En, quo discordia civis produxit miseros! His nos consevimus agros! Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vitis. Ite meae, felix quondam pecus, ite capellae. Non ego vos posthac, viridi proiectus in antro, dumosa pendere procul de rupe videbo; carmina nulla canam; non, me pascente, capellae, florentem cytisum et salices carpetis amaras. _T._ Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem fronde super viridi: sunt nobis mitia poma, castaneae molles, et pressi copia lactis; et iam summa procul villarum culmina fumant, maioresque cadunt altis de montibus umbrae. II. FORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexim, delicias domini, nec quid speraret habebat; tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos adsidue veniebat. Ibi haec incondita solus montibus et silvis studio iactabat inani:
PREV.   NEXT  
|<   2   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   >>  



Top keywords:

Fortunate

 

Meliboee

 

montibus

 

fumant

 

pauperis

 

viridi

 

pendere

 

capellae

 

procul

 
produxit

discordia
 

segetes

 

quondam

 
ordine
 

consevimus

 

Insere

 
miseros
 

videns

 
divisos
 

Britannos


patrios
 

umquam

 

veniemus

 

Cretae

 

ibimus

 

sitientis

 

rapidum

 

Scythiam

 

tempore

 

Impius


aristas

 

mirabor

 

novalia

 
habebit
 

tuguri

 

congestum

 

caespite

 
aliquot
 

culmen

 
barbarus

Corydon
 
pastor
 

FORMOSUM

 

ardebat

 

Alexim

 

domini

 

delicias

 

umbrae

 
villarum
 

culmina