FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   >>  
t acantho. Ipsae lacte domum referent distenta capellae ubera, nec magnos metuent armenta leones; ipsa tibi blandos fundent cunabula flores, occidet et serpens, et fallax herba veneni occidet, Assyrium volgo nascetur amomum. at simul heroum laudes et facta parentis iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus, molli paulatim flavescet campus arista, incultisque rubens pendebit sentibus uva, et durae quercus sudabunt roscida mella Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis, quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos: alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo delectos Heroas; erunt etiam altera bella, atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles. Hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas, cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus mutabit merces: omnis feret omnia tellus: non rastros patietur humus, non vinea falcem; robustus quoque iam tauris iuga solvet arator; nec varios discet mentiri lana colores: ipse sed in pratis aries iam suave rubenti murice, iam croceo mutabit vellera luto; sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos. Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis concordes stabili fatorum numine Parcae. Adgredere o magnos--aderit iam tempus--honores, cara deum suboles, magnum Iovis incrementum! Aspice convexo nutantem pondere mundum, terrasque tractusque maris caelumque profundum! Aspice, venturo laetentur ut omnia saeclo! O mihi tam longae maneat pars ultima vitae, spiritus et quantum sat erit tua dicere facta! Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus, nec Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo, Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet, Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum. Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem, matri longa decem tulerunt fastidia menses. Incipe, parve puer, cui non risere parentes, nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est. V. MENALCAS, MOPSUS _Me._ CUR non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo, tu calamos inflare levis, ego dicere versus, hic corylis mixtas inter consedimus ulmos? _Mo._ Tu maior; tibi me est aequum parere, Menalca, sive sub incertas zephyris motantibus umbras, sive antro potius succedimus: aspice, ut antrum silvestris raris sparsit labrusca racemis. _Me._ Montibus in nostris solus tibi certat Amyntas.
PREV.   NEXT  
|<   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   >>  



Top keywords:

Incipe

 

cognoscere

 

altera

 
Arcadia
 
dicere
 

Aspice

 

mutabit

 
iudice
 

magnos

 

occidet


nostris

 

Montibus

 

labrusca

 
racemis
 

quantum

 

maneat

 

ultima

 
spiritus
 

carminibus

 
vincet

quamvis

 
Orphei
 

formosus

 

longae

 
sparsit
 

Thracius

 

Orpheus

 

Calliopea

 

magnum

 

suboles


incrementum

 

convexo

 

Amyntas

 

Adgredere

 
Parcae
 

aderit

 
honores
 
tempus
 
nutantem
 

pondere


laetentur

 

venturo

 

saeclo

 
certat
 

profundum

 

terrasque

 

mundum

 
tractusque
 

caelumque

 
Apollo